Virorum doctissime.
Regum regi, pastorum pastori gratias habeo maximas, quod Rex sapientissimus et pastores vigilantissimi de Ordinum nostrorum instituto et vere et benigne iudicaverint. Siquid est certi in rebus humanis, compertum habeo eos qui ad clavum sedent id unum agere, ut quatenus fieri potest salva veritate pax Ecclesiae sarciatur. Hoc autem obtineri non potest, nisi, vitatis utrinque praecipitiis, media ineatur via, quae quicquid est boni ita ad Deum refert, ut mali culpa tota penes nos haereat. His recte positis, siquid manet controversum, id aut scitu est non omnino necessarium, aut si est, pacatis hoc potius quam litigantibus aperiet Deus. Esse autem in formula quaedam quae arripere possint cupidi reprehendendi, minime mirum est: quid enim tam sane dicatur quod non possit prava interpretatione traduci, cum ipsam Sacram Scripturam sint qui ad pessima dogmata detorqueant? Spero tamen verba Edicti, si non summa prudentia, ea
322
tamen cautione concepta, ut probare se possint aequo et a suspicionibus libero lectori. Nam illud axioma, homines quosdam a Deo ad salutem invitari, quibus tamen Deus omnino, hoc est absolute et extra culpae praescientiam, salutem negare decreverit, quis sanus non improbet, cum non dubie ὑπόϰρισιν affingat Deo, quam Deus maxime exsecratur? Hoc ἀσέβημα qui damnat, non is tollit Gratiam efficaciorem, quam quibusdam hominibus ϰατ᾽ εὐδοϰίαν largitur Deus, sed stabilit voluntatem Dei conditionalem, sive προηγουμένην ad salutem perducendi omnes eos ad quos mittit Evangelii vocem: quae voluntas, etsi conditionem habet, vera tamen est et seria. De qua Augustinus2 loquitur cum ait non hoc tibi deputatur ad culpam quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. Et Prosper3 cum ait qui voluntatem Dei spreverint invitantem, voluntatem Dei sentient punientem: imo ipse Dei filius cum clamat4 quoties volui congregare, et Apostolorum princeps5 dicens μὴ βούλεται ὁ ϰύριός τινας ἀπολέσϑαι, ἀλλὰ πάντας ἐς μετάνοιαν ἔρχεσϑαι. In summa non aliud significatur, quam quod Augustinus non semel dixit et post eum Fulgentius6 (ut qui) non adiuventur Dei gratia, in ipsis causam esse, non in Deo. Notetur ipse ordo verborum: non hoc dicitur neminem invitari a Deo, cui Deus non decreverit omnino salutem dare, sed illud: neminem a Deo invitari, cui Deus decreverit omnino salutem non dare. Multum differunt negans ista ‘Non decrevit salutem omnino dare’, et aiens illa ‘Decrevit salutem omnino non dare’. Est enim decretum aliquod, cui hoc conveniat, alterum illud non conveniat. Nam absoluta electione aut reiectione prius est ordine conditionale decretum, quod nec salutem absolute decernit dare, nec absolute decernit non dare: et hoc decretum testatur Deus, cum, ut ait Prosper7 nullis hominibus opem Gratiae in totum subtrahit. Hinc illa seria invitatio, sive ut loquuntur Patres, auxilium commune, generalis opitulatio, partus Gratiae. Hoc igitur voluerunt Edicti auctores, quorum caeteroqui nemo non libenter fatebitur Deum Gratiae suae dona mira inaequalitate dispertiri, cuius rei causae occultae esse possunt, iniustae esse non possunt. Imo hoc ipsum satis clare expressum edicto puto, cum negatur Gratia meritis hominum reddi cui Gratiae totum salutis negotium et fides ipsa asscribitur.Ad alterum vero caput de Magistratibus quod attinet, scimus hunc esse pulcherrimum transigendi modum, cum quod Ecclesia ex Sacris Scripturis verum iudicavit, idem Magistratus non caeco obsequio, sed et ipse πεπληροϕορημένος consciscit et sua auctoritate constabilit, ϰαὶ τὸ ϰρινόμενον ἐπιϰρίνων ϰυροῖ. Felices nationes, felicia tempora quibus id contigit. Sed unde nobis iusta et legitima synodus, si vera est veterum definitio: Synodum esse Episcoporum conventum? Iam vero ut pastores nostri Episcoporum in locum succedant, cur in Synodis et controversiis diiudicandis plus iuris habebunt Seniores laici, quam orthodoxi Magistratus, ut illis liceat sententiam dicere, his non liceat?
323
De modo atque ordine indicendae, moderandae, habendaeque Synodi quam multa incidunt controversa? quae ut iam definita sint, tamen ad sedandos animos, quos discordiae asperarunt, tempore opus est, ne Synodus in remedium adhibita ad malorum alimenta accedat. Interim vero scinditur Ecclesia, divelluntur animi, pernitiosa dogmata irrepunt, hinc Pelagianismum, inde Manichaeismum minantia, ni praesentior aliqua medicina adhibetur, quae nisi in publica auctoritate inveniri nunc nusquam potest. Necessitas ergo cogit, ut omissa via illa regia, infesta scilicet latrociniis, eatur per compendium. Neque tamen Ordines aut nova dogmata sanciunt, aut damnant antehac indemnata, sed his quae in veteribus Synodis, ut Milevitana et Arausicana, statuta sunt, quaeque probatissimis auctoribus constanter sunt tradita, suum suffragium consentientes adiiciunt. Et quo magis appareat nihil hic ipsos ϰαινοτομεῖν, parata sunt veterum Conciliorum Patrumque testimonia, quibus singulae Edicti huius sententiae comprobentur, quae forte cum ipso Edicto prodibunt.Ultimum illud, quo Ordines a se educari Ecclesias profitentur, ex illo Prophetico8 sumtum est Reges erunt nutritii tui: neque ea vox aliud quam legum tutelam ϰαὶ τὸ εὐεργετιϰὸν designat. Ordines vero non hoc sibi arripere, ut populum de fide instituant, sed ut a pastoribus institui curent, ipsius Edicti verbis prioribus exprimitur. Spero his recte consideratis Regem Serenissimum et reverendissimos antistites magis magisque probaturos Ordinum consilium, sane rebus nostris necessarium; quod ipsum ex tuis literis, Vir Clarissime, propediem me intellecturum confido. VIII Iunii, ex Calendario Novo, Anni CIƆIƆCXIV.
Tibi addictissimus
H. Grotius.
Adres: A. Monsr. Monsr. Casaubon a Londres. En van andere hand: Drurie lane. - 14.
Privata9 haec seorsim scribere placuit. Aquas Spadanas corpusculo tuo profuturas non dubito, cum tam multos quotidie videam, qui receptam sanitatem illis potissimum debere se fateantur. Nec est quod Loiolitarum colluviem metuas. Sunt non longe urbes partim in Ordinum imperio, partim in ditione amicorum; proxima est ni fallor Aquisgranum, quae urbs thermas praeterea habet optimas. Sed aqua Spadana vel in Hollandiam adfertur. Veni igitur ut simul et valetudinem cures, et amicos bees. Primarii in republica nostra viri ardentissime videre te expetunt. Spero tecum venturam coniugem tuam, ut uxores quoque nostrae amicitiam inter se colere addiscant. Nihil poterit mihi gratius, nihil optatius contingere. Festina, festina.