eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    349. 1614 Juni 12. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Doctissime.

    Iam dudum avide te expecto, ut reddam tibi plenissimum pietatis atque eruditionis libellum de Sacramentorum efficacia2. Interea prodiit in me Bogermanni liber3: et omnino cupio intelligere consilium tuum, quid faciendum mihi iudices. Rogo ergo ut, si potest te tua schola dimittere, ad nos transcurras, ero enim domi ad diem usque Martis; habeo et alia multa quae tibi communicare gestio. Quod si id omnino res tuae non ferunt, tamen consilium tuum per literas mihi significes velim. Vale Vir eruditissime mihique amicissime. 12. Iunii 1614.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 10.
    2 - Zie p. 305 n. 1.
    3 - Ad scripti Magnifici et Clarissimi Viri D. Hugonis Grotii .... partes priores duas, in quibus tractat causam Vorstii et Remonstrantium .... Annotationes .... conscriptae a Iohanne Bogermanno. 1614 (Knuttel 2120).