332
Gratias tibi, Vossi doctissime, maiores habet animus quam verbis exsequi possum pro scripto tuo utroque2: quorum altero me pro pace Ecclesiae et Magistratuum auctoritate, causis duabus honestissimis, vexatum crudeliter solaris atque etiam confirmas: altero vero ea quae hactenus explicata sunt a nemine, quaeque ad sedandas controversias nostras magnopere pertinent, et clare et veraciter explicasti: qui tuus labor idem me frustra inter tot negotiorum impedimenta tentantem ea cura liberavit. Locos Veterum, qui probant non aliam ipsis Praedestinationem quam ex praescientia fuisse cognitam, habes non dubie in promptu plurimos. Citavi ego quosdam et in Pietate et in testimoniis ad Decretum3, quae habebis propediem. Inprimis illustris est Iustini locus Apologia II. Silburgiana pagina 634, cuius particulam duntaxat citaram in Pietate5, cui Bogermannus perquam frigide respondet6. Adiiciendus est alter Iustini locus Apologia priore pag. 357, ubi Stoicum Fatum iis argumentis oppugnat, quae absolutissimam Praedestinationem non minus evertunt. Accedat Irenaeus lib. 4. cap. 29. sub finem8, Clementis locus a Lessio9 citatus Sect. 2. prob. 2. ubi et Hieronymi et Ambrosii et Chrysostomi quosdam invenies. Chrysostomum si placet etiam vide Tomi 2, pag. 377 et 744 et Tom. 3, 25110. Non omittendum est et Calvinum in Institutionibus11 fateri hanc fuisse Veterum sententiam; Bezam vero cap. 2. ad Rom. versu 2. negare audiendos hac in re Patres. Quin iam olim Prosper ad Augustinum scribens12 fatetur retractatis priorum opinionibus unam omnium atque parem inveniri sententiam, qua Dei praedestinationem ex praescientia receperunt. Ad quaestionem de praeventu Gratiae quod attinet, citatae sunt a te Chrysostomi et Hieronymi sententiae nimium sane faventes Semipelagianismo. Observavi similes alias ut in Hieronymo lib. 1, adversus Pelagianos13: Ex quibus intelligimus nostrum quidem esse velle et currere: sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri ut et in voluntate nostra et in cursu Liberum servetur Arbitrium, et in consummatione voluntatis Dei cuncta potentiae relinquantur. Eiusdem14: ex quo intelligimus non nostrae esse solum potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae si nostram adiuvet voluntatem. Et lib. 315: Ubi misericordia Dei et
333
Gratia est Liberum ex parte cessat Arbitrium, quod in eo tantum est ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Iam in Domini potestate est ut id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus. Ego sane magno emam posse hos Patres ab istius erroris suspicione purgari, praesertim cum credibile sit Ecclesiam Catholicam nunquam ignorasse quantum Gratiae deberetur, quae pietatis non minima pars est. Et Hieronymum quidem forte iuverimus commoda interpretatione. Chrysostomi verba pertinaciora sunt quam ut se flecti patiantur. Et tamen memini me alibi observare Chrysostomum etiam boni initia referentem ad Deum. Vide Tom. 5, p. 371. editionis Savilianae, nam mihi ad manum non est. Sed locum annotavi. Forte haud absurdum sit dicere Patres Veteres primam illam motionem, vocationis potius et excitationis quam Gratiae vocabulo appellasse, eo quod Gratiam ipsi interpretarentur eam quae iustos nos sanctosque et plane Deo gratos constituit. Hanc autem non esse ante omnem actum voluntatis manifestum est, quanquam illum quoque antecedentem voluntatis actum alius Dei actus antecesserit. Similis me erga Ecclesiam reverentia adigit ut purgare Lugdunensem quoque Synodum allaborem: ita ut non incredibile existimem verbis iisdem aliud Faustum, aliud Episcopos caeteros significatum voluisse: cui rei simile quid in Ariminensi Concilio acciderat. Aliquos observantes legem naturae ante Mosis tempora vestibulum salutis ingressos commode intelligi potest: nempe ne illud quidem tempus electis caruisse, qui non sine observatione legis naturalis, sed antecedente Gratia, quae sopitas in Natura scintillas excitaret, accedente etiam Fide quadam in Christum confusiore, spem veram salutis adipiscerentur, salutem plenissimam ac regni possessionem non nisi post Christi resurrectionem adepturi. Neque enim nescis hanc fuisse veterum omnium sententiam, ante Christi tempora nemini patuisse caeli penetralia. Quod de his qui ante Mosem vixerant in lege naturae, idem de his qui post Mosem vixerunt in lege Mosis dictum volo. Synodus certe Palaestina pronuntiavit non alienum esse a Fide Ecclesiastica, quod Pelagius dixerat, regnum caelorum etiam in Veteri Testamento promissum. Nam inter ea quae Pelagio obiiciebantur ab Erote et Lazaro hoc etiam erat. Augustinus in Commentario ad eius Synodi gesta16 distinguit inter Vetus Testamentum nude consideratum, et idem Testamentum consideratum quatenus figura est Novi, et promissiones quasdam Evangelicas continet; hoc sensu recipit dictum Pelagii: illo respuit. Prosperi libri de Vocationc Gentium hoc vel imprimis agunt ut probent nullum tempus expers fuisse divinae Gratiae: atque omnes Nationes voces propheticas in elementorum obsequiis ac testimoniis accepisse: ex his tamen iustificatum neminem nisi per Spiritum Fidei, parciorem licet atque occultiorem. Quod vero Synodus Lugdunensis eos damnat, qui dicunt alios ad mortem deputatos, alios ad vitam praedestinatos, videor ex prioribus ita posse interpretari, ut agat de adultis et baptizatis, quos neget ad mortem deputatos in solo Adami peccato: idque facile illis persuasum qui a baptizatis auferri originis reatum non dubitabant. Caeterum quo evidentior sit Historia erroris Praedestinatorum, vide quaeso Arnobii Commentarios ad Psalm. 10817, ubi haeresim esse ait quae dicat alios praedestinatos ad benedictionem, alios ad maledictionem, nempe aequaliter, absolute citra praescientiam. Et in Psalm. 117. ubi Praedestinatus dicitur Liberum Arbitrium infringere. Et334
in Psalm. 147. ubi Praedestinato obiicitur quod neget illud Apostoli quod Deus omnes homines vult salvos fieri. Adde eiusdem non antiqui admodum sed tamen nunquam damnati auctoris locos alios in Psalm. 58. 77. 90. 106. 126. Videtur non iniurius in Gratiam a qua praeveniri fatetur voluntates: nisi quod eam interdum minus integre explicat. Nam in Psalm. 147. antecedentem hanc Gratiam statuit in ostensione sui: nec satis aperte fatetur praeter externam praedicationem, illuminationem quoque internam requiri. Quod autem de Vincentio Lerinensi dixeram nuper, magis magisque mihi allubescit: nempe tangi ab eo oblique eos qui sub nomine Augustini novam docendi rationem antiquis incognitam super Gratia ac Libero Arbitrio populis obtrudebant. Nam Capite 43. postquam citavit nobilem illam Caelestini Epistolam, haec subiicit18: Hic aliquis fortasse addubitet quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro voluntate sermonem, Vetustatis praedicatores an Novitatis Adinventores? Ipse dicat et dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim: Desinat, inquit, si ita res est - Id est si ita est ut apud me quidam Urbes et Provincias vestras criminantur, quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia dissimulatione faciatis - desinat itaque, inquit, si ita res est, incessere novitas vetustatem. Ergo haec fuit beati Caelestini beata sententia, non ut vetustas cessaret obruere novitatem, sed potius novitas desineret incessere vetustatem. Nonne ex his verbis apparet hoc agere Vincentium, ut Caelestini verba in illos retorqueat qui Caelestini autoritate se tuebantur? Qui autem hi nisi aut Prosper et Hilarius, aut progressi longius Praedestinati? Addo iam quod Vincentii Monasterium fuit Lerina, in tractu Massiliensi, ubi et Faustus postea vixit. Adde quod omnes fere laudatos auctores recitat: Augustini nusquam meminit. Ait in Praefatione19, motum se ut scriberet consideratione etiam temporis, quod novorum haereticorum fraudulentia multum curae et attentionis indigeat. Recipiendum ait non quod unus aut alter, sed quod omnes pariter et maxime antiquissimi uno eodemque consensu docuere. Quin fieri posse dicit ut auctores opinionis alicuius Catholici, consectatores vero haeretici iudicentur. Mox fraudulentiam illam cuius in praefatione meminerat accuratius explicans, ait in eo positam quod sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, et captent veteris cuiuspiam viri scripta paulo involutius edita quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant. Deinde quaestionem proponit Cur persaepe divinitus sinantur Excellentes quaedam personae in Ecclesia constitutae res novas Catholicis annuntiare? quod ita fieri Tertulliani et Origenis, virorum eruditissimorum exemplis confirmat. Neque illud de nihilo, quod capite 2420 alias haereses breviter transiens Priscilliani haeresim gravissime perstringit. Nunc ut alia quoque tui vere aurei libelli obiter percurram, Ephesi damnatum proprie Pelagii dogma non memini legere: exactos tamen quosdam Pelagianos Nestorii suffragatores apparet: quod tamen tumultu magis factum quam iudicio, ex carmine Prosperi colligere videor: qui et Sicilia pulsos Pelagianos non obscure significat21. Recte et verissime observasti omnibus iis Conciliis quae contra Pelagianos aut Semipelagianos habita sunt Praedestinationis quaestionem magno silentio praeteriri: idem observari potest in tot Episcoporum Romanorum Epistolis, quorum auctoritatem parvi facere non possunt qui Prosperi se vestigiis iactant insistere. Maxentius an non in335
Eutychetis errorem inclinaverit consideres velim. Miratus sum in eo me legere Basilii locum qui dicat, Deo volenti servare humanum arbitrium non resistere. Nihil unquam Augustinus tale pro se afferre potuit ex ullo veterum. Gesta Palaestina22 hortor ut legas: mire illustrant nascentis Pelagianismi historiam.Nuncid restat, ut dicam quod et mea nonnihil et Reipublicae plurimum interest. Si res tua privata, vitaeque tuae tranquillitas id ferrent, omnino consultum putarem edi quae de Veterum sententia commentatus es23. Nihil enim hoc saeculo tractari potuit utilius. Utinam et quae in Bogermanno24 notasti sine fraude tua lucem possent aspicere. Nam quanquam Ioannes Arnoldi eidem labori gnaviter incumbit, tamen tua moderatio nihil dantis partibus, sed vero constanter patrocinantis, plus habitura esset auctoritatis. Deinde e re esset vel breve aliquid quam celerrime prodire, ne responsionis tarditas malevolis audaciam, mediis suspicionem, bonis dolorem augeat. Quod si neutrum fieri potest, rogo ut mihi permittas Ioanni Arnoldi utrumque scriptum pacta silentii fide legendum dare, ut validissima tela inde sumat. In quam spem - nisi quod malim prius illud sine tuo incommodo posse fieri aut expresso aut suppresso nomine - libellum utrumque penes me retineo. Neque enim saepissime repetita lectio satiare me potest. Vale Vossi doctissime et me constanter ama. 21. Iulii 1614.
Tuus toto animo,
H. Grotius.