Clariss. Viro D. Hug. Grotio. S.P.
Ignosce tardo scriptori, Clariss. Vir, qui tam longa mora rancidam gratiam reponit. Legi et relegi defensionem tuam pro Ordinum pietate, in qua tuam ipse pietatem et doctrinam cum pacis amore coniunctam abunde probasti. Audio tamen imo et video tela parata in tuam sententiam; adeo stat in lubrico causae momentum ut ab utraque parte incommoda et praecipitia exurgant non pauca. Humanitatis tuae fuit quod me tam singulari amoris tui simbolo2 dignatum voluisti; at meae rusticitatis fuit tam diu beneficium tuum suffocare, nec dubito tamen de venia facile impetranda; apud tales enim culpae veniam obtinuit qui fassus est. Nescio3 quo pacto sensim delabor in pigritiam, nec forsan adhuc arripuissem calamum nisi dolor adegisset acerbissimus ab extincto magno literarum lumine, Casaubono, quem tabido morbo liquefactum rapuit prima dies Iulii4. Dysuria diuturna confecit florem doctorum ex causa abdita vix antea visa vel
336
audita. Signa omnia calculum in vesica attestabantur et mentiebantur; nam aperto abdomine pro calcula inventa est vesica monstrosae conformationis ab utero matris. In sinistro latere vesicae prominebat ἔϰϕυσις vastae capacitatis sese attollens usque ad sinistrum os ilii, eiusdem substantiae continuae cum ipsa vesica, ut videri posset altera vesica naturali adiuncta. In eodem sinistro verae vesicae latere foramen erat eius magnitudinis, ut facile admitteret quatuor digitorum apices, pervium a vera vesica in adnatum saccum, quo refluebat lotium, ubi diutius retentum putredinem, inflammationem, tabem, et interitum tandem attulit. Accessit et renis dextri purulentia, unde aucta pernicies restagnante illis in locis foedissima illuvie; hinc orificium interius vesicae tumefactum ex assiduo conatu, hinc viae angustiores, hinc refluxus foetidi seri in venas, hinc spirituum infectio, et postremo animae purissimae ab importunis foetoribus profligatae exitus placidissimus. Quaeres, et bene, qui potuit vixisse ad eam aetatem cum organo necessario tam male formato? Accipe responsum. Illa ἔϰϕυσις in primo ortu toto ambitu contingebat vesicam proxime, et foramen illud pervium occludebat, ut loco naturali moram faceret urina ad debitam emictionem; progressu vero temporis, continuo urinae appulsu, et forte longiore retentione, ut attentis ad seria quandoque contingit, membrana illa adnata abscessit paulatim ab illo ostio, inque dies magis ac magis in ventrem accrevit, ut videmus superfluas partes incrementum facile suscipere, donec sex vel septem postremis vitae annis esset saccus ille pro urinae alveo secundario, unde pars tantum urinae aliqua regurgitabat in vesicam, et inde in ureterem, residuo semper aliquo fluctuante in illo marsupio; nam ab illo tempore conatu fuit opus ad exprimendum lotium. Eius rei magnum argumentum est, quod verae vesicae corpus contractum erat, densius quam pro naturae modo, profundis rugis inaequale ex desuetudine dilatationis. Ex ea partium ad expulsionem excrementorum perturbatione omnis corporis oeconomia collapsa est, et vir magnus inter lethi cruciatus extinctus per dolores ad astra penetravit ea constantia et alacritate, ut spectantibus omnem mortis metum expectoraret5. Mors ei sane licet praevisa ante, repentina tamen contigit et immatura, quippe quae multa egregia incepta interrupit; sed non est huius vel ingenii vel otii tantum funus digne procurare. Vos in hanc curam isthic incumbite, quibus ob ingenii et doctrinae similitudinem animus exurgit ad tanti herois iacturam ex merito deplorandam. Vale vir praestantissime. Londini. Idibus Iulii MDCXIIII.Tuus ex animo
Raphael Thorius.