eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    358. 1614 Aug. 3. Aan J. Wtenbogaert1.

    Heri postquam ad te scripseram, vie Reverende, venit ad me Cl. Bertii epistola cum pagellis aliquot libri2, quo Piscatoris horridum dogma certissimis argumentis exagitat, tanta perspicuitate, ut mihi quidem videatur ipsi Piscatori quod vult probaturus. Poposcit iudicium meum. Perscripsi amice et candide, omnia quae adversus Piscatorem disputat vehementer mihi probari: sed interim esse quaedam, quae mihi videantur intuta, certe intempestiva. Sunt autem ea pauca admodum, et ad propositum ipsius minime necessaria. Diatribam ei libello de historia Pelagii inseruit, in qua ipsius et causae ab ipso defensae hostes oblique aut defendi, aut certe excusari Pelagium clamabunt. Ait eum Synodo Palaestinae suam probasse sententiam. atqui manifestum est, illusisse Pelagium Synodo; damnavit enim, ne ipse damnaretur, ea quae mox multo etiam acrius sparsit in vulgus. Haec enim duo: Gratiam Dei non ad singulos actus dari, nisi Gratia constituatur in ipsa natura; item, Gratiam secundum merita dari, in ea Synodo non modo pro suis non agnovit Pelagius, sed et anathematizavit. Eadem postea docere convictus est. Probavit ergo Synodo non suam sententiam sed eam quam ex ipsus verbis intelligere Episcopi potuerut. Reprehendit multa in Synodis Africanis. at quorsum? nam quid est in illis actum quod ipsi obstet? nam de absoluto decreto ibi ne verbum quidem. De vi irresistibili nihilo magis; de Gratiae iustificantis inamissibilitate multo minus: imo aliqua argumenta in partem contrariam. Sed cum Pelagius Gratiam statueret in sola praedicatione, repudiatum est hoc a Synodis. an immerito? Mihi quidem Synodi istae satis aperte distinxisse videntur inter dogmata Augustini propria, quae plane omiserunt, et vetera ac Catholica quae propugnarunt contra Pelagium et Caelestium. Conqueritur D. Bertius, male eos audiisse qui paci studebant; et nominat Cassianum et Faustum, minime probatos auctores, et quorum sententiae ipsis auctorum verbis damnatae sunt a Patribus Arausicanis. Cassiani est: non semper a Gratia inspirari bonae voluntatis principia: cavendum esse ut ita ad Deum referamus sanctorum merita, ut nihil nisi id quod malum est humanae asscribamus naturae: ortum bonae voluntatis multis ex se oriri. Fausti vero: quosdam servari solo vigore naturali, quam ipsi visum est subdola voce appellare primam Gratiam. Haec quomodo conveniant cum libelli supplicis vestri articulo III3, cum iis quae Arminius et Scripturis, ut ego arbitror, et fidei antiquae consentienter tradidit

    339

    ad articulos XXXI4, art. XV et XVII, cum nupero quoque Ordinum decreto5, fateor me non capere. Et quorsum illos excusamus, quorum reiectis sententiis nostra maneant? Quid iuvat insectari Africanas Synodos, quae nobis non nocent? quid inde boni speramus? Et haec quidem pagina 70 et 71. Pagina vero 62 agnoscenda aliqua in nobis divinae imaginis lineamenta vere dicitur, sed nescio an eo loco et sensu quo oporte bat. Nam de fide agitur. An vero non potest infusio fidei irresistibilis repudiari, nisi putemus aliquas esse in natura vires ad salutariter credendum? Pagina 63 ait, non esse negandam Gratiam primam, gratiam inhaerentem, gratiam communem, gratiam cuiusvis posterioris oblatae gratiae prensatricem. Ego quid hae phrases velint forte non intelligo. Sed adversarii palam dicent, cum Fausto Gratiae nomine solam velari naturam. Nam Gratia praeveniens non potest esse illa quam prensatricem vocat. Est enim incitatrix et illuminatrix, agens non patiens. Ipsum autem quod prensat, est liberum arbitrium, quod de se habet velle, de Gratia bene velle. Haec ergo quin ad obscurandam Gratiae laudem pertineant, ut ego maxime credam, non credent alii. Statim ut in Britanniam venerit hic liber, noli dubitare, damnabitur. Deinde, qui Ordinibus Hollandiae male volunt, haec, inquient, est illa magnifica Gratiae praedicatio, cuius voce naturam intelligunt: Pelagium excusant: Semipelagianos Arausicano Concilio damnatos etiam laudant. Hoc est quod agitur: huc spectat illud decretum. Videor mihi audire loquentes Archiepiscopum6 et Winwodum. Apud nos vero omnes refractarii dicent, initium a Regente Collegii7 factum exorbitandi extra decretum: et quibusdam hoc facile persuadebunt. Quomodo ista Amstelodami, quomodo in Frisia iactabuntur? praesertim apud Comitem Guilielmum; cuius ille Professorem8 merito accusat: sed quid necesse erat ista admisceri? Magnus poterat sperari usus libelli si istis abstinuisset non necessariis. Qui dicunt Deum motu quodam interno omnium hominum corda pulsare, aliis excitare sopitas scintillas notitiae naturalis, aliis etiam verbo exterius praedicato maius lumen accendere, paratum vero a prioribus parcioribusque mensuris ad alias uberiores et ad salutem omnino sufficientes progredi, nisi homo ipse viam praecludat; nonne satis evitare poterit absoluti decreti scopulos, etiamsi naturae non tribuat, quod detrahat Gratiae? Et ego quidem D. Bertium benignitate quadam potius in homines olim damnatos, quam alia de causa scribere ista credo. Nam alio loco fatetur omnem bonum actum a Gratia praeveniri. Sed nostrae aut benignitatis, aut eruditionis ostentatio tanti nobis esse non debet, ut propterea et nobis ipsis eripiamus facultatem iuvandi alios, et patriam atque Ecclesiam oneremus supervacuis difficultatibus. Miror virum optimum non meminisse quam male ipsi cesserit sola nuper libri inscriptio9, quam amabat sine rivali.

    340

    Scripsi haec illi libere, et ipsius et publica causa. Ego mala multa eventura, ni mutentur ista, praevideo. Nondum est autem impositus libro finis. paucarum chartarum res agitur. Quid hoc, si cum quiete publica comparetur? Tu qui ista optime intelligis, Reverendissime Domine, qui et locum et tempora nosti in quibus versamur, rogo si idem mecum sentis, meo consilio tuam adiungas auctoritatem: sin minus, aequi tamen consulas, quod pacem tot molestiis quaesitam et nunc maxime periclitantem, novis offensionibus dispelli longius non cupiam. Deum testor, ipsius mihi honorem, Reipublicae et Ecclesiae tranquillitatem, et amolitionem invidiae a bona causa, nec quicquam ultra, hic spectari. Idem te, Vir Reverende, diu valentem, florentem, et nostri amantem conservet. III Augusti CIƆIƆCXIV. Rotterodami.

    Tuae pietatis cultor addictissimus
    H. Grotius.

    In dorso schreef Wtenbogaert: Grotius. 3 Augusti 1614. De Bertii historia Pelagiana censura notabilis.

    Notes



    1 - Hs. Bayr. Staatsbibl. München, cod. Camer. 34. Gedrukt Epistolae p. 12; Epistolae ecclesiasticae p. 386. Voor den datum zie p. 337 n. 2.
    2 - Zie p. 337 n. 6.
    3 - Het derde van de 5 Artikelen der Remonstranten.
    4 - ‘Responsio ad XXXI Articulos in vulgus sparsos’ in Arminius' ‘Orationes, itemque Tractatus insigniores aliquot’. Lugd. Bat. 1611.
    5 - Zie p. 293 n. 2.
    6 - Abbot.
    7 - Bertius was sedert 1606 Regent van het Staten-Collegie te Leiden.
    8 - Piscator, tegen wien Bertius' Apologeticus gericht is, was professor aan de in 1609 door Willem Lodewijk gestichte hoogeschool te Herborn. Zie p. 234 n. 4; p. 253 n. 8.
    9 - ‘Van Petrus Bertius wierdt geseidt (door Koning Jacobus), dat hy een boek van den afval der Heiligen (Hymenaeus desertor, sive de Sanctorum apostasia) hadt geschreven, wiens tytel alleen den schryver de straf des viers waerdig maekte’. Brandt, Historie der Reformatie II p. 166, naar de ‘Declaration du Serenissime Roy ... devers les Estats Generaux’ (Knuttel 1959).