S.P.
Edictum Illustrium DD. Ordinum2, Amplissime Magnificeque D. Groti, mire hic3 vapulat a Zelotis, a plerisque etiam scurriliter impetitur. Qui mollissime loquuntur, mirari se aiunt, pro edicto Illustrium Ordinum publicari, in quod non consenserint civitates. Nec fatentur tale ϰατ᾽ οὐσίαν esse, quale exposcebant Dordrechtani4: quandoquidem praeter horum sententiam haut clare exprimatur de caeteris doctrinae capitibus standum esse receptae Ecclesiarum sententiae; iuxta decretum hac de re ante annum unum alterumve ab Ordinibus factum5. Sugillant etiam, quod, edictum si sit, non transmittatur ad civitatum proceres, sed his ipsis a bibliopolis sit emendum. Aeque admiratio eos subit, quod nulla in eo poenae fiat mentio manentis eos, qui fuerint transgressi: unde boni viri colligunt, tuto se id transilire posse. Denique homines illi, quibus mire scilicet Ordinum honos curae est, mirari se aiunt, Ordines adeo decoquere honorem suum, edicendis illis, quae non servatum iri praevideant omnes. Talia non solum blaterant recentes de schola pueri, ministri triduani, sed etiam quidam de veteranis. Quos inter immodestiam suam desiderari minime patitur Patius6, qui etiam caeteros ordinis sui concitat ut adversus hoc edictum ad magistratum suum scribere velint, Amstelodamensium scilicet exemplo, qui, uti scis, scripsere adversus priorem edicti formam7. Quia vero de oppugnatione edicti iam inter fratres consultatur, quidam eius ordinis, sed caeteris modestior, magnopere a me exposcit, ut scriptum illud Amstelodamensium diem unum habere liceat, quo videat ecquid in edicto hoc relictum sit, quod reprehensionem mereatur. Gratum itaque feceris, si prima occasione ad me mittas. Si voles, intra triduum remittam. Hactenus quidem is, quem dico, nihil in edicto culpat: sed ex Amstelodamensi istoc scripto discere avet, quid in eo alii culpent, idque illo potissimum fine, ut si nihil videat reprehensione magnopere dignum, collegas ab instituto
343
melius possit dehortari. Sunt qui testimonia edicto addita8 a Vorstio congesta dicant. Nescio quis homullus Gouda9 eum huc nuncium apportavit. Ego hanc opinionem iis haud evello: neque enim video, quorsum id facere debeam, quando tu, Vir Amplissime, non honorem hinc tibi, sed patriae solum tuae emolumentum quaeris. Superiori hebdomade usus sum valetudine haut satis prospera: quae ratio est, cur ex quo domum redii, parum promoverim in scribendo. Sed nunc, Dei gratia, melius valeo, totusque sum in detexenda tela mea10, vel potius nostra, quando non solum te suasore impulsoreque aggressus sum, sed etiam te Aristarchiam emendandi curam suscipiente perfici debet. Sane et superiores literae, et nuperus sermo tuus multorum me monuit, quae nunquam venissent in mentem. Quamquam autem utcunque didicerim indoctorum iudicia aspernari, tamen - fatendum est - nonnihil me in scribendo moratur morosa cogitatio de quorundam, quibuscum mihi post scripti editionem negotium erit, summa in strenue mentiendo calumniandoque audacia. Quae sane res me subinde incertum facit, an non satius sit opusculum hoc primum edi nomine meo haut expresso, atque adeo lingua Belgica, ne stylo prodar. Sane nihil videtur obstare, nisi Patrum testimonia, quae in alienam transfusa linguam, vinorum instar, plurimum de gratia amittunt. Alioqui hoc pacto possim melius cognoscere hominum iudicia, nempe qui similis sim futurus Apellis post tabellam latitantis11. Tum autem, si fortassis imparem me videro hominum improbitati, potero Latina editione supersedere, aut alteri hunc laborem resignare, qui tutiori loco vivat. Nam quod tu, Amplissime Domine, credas e modestis adeo tractatibus ac solius veritatis et concordiae caussa scriptis, periculi nihil, saltem post Ordinum hoc edictum, metui amplius posse: equidem verum te opinari magno optem, sed nemo id dicet, qui mores nostrorum experiundo didicit. Nudiusquartus locutus sum cum fido et modesto sacri ordinis viro. Nisi, inquiebat is, omnia nostrorum hominum approbaris, nihil te tantopere purgabit, ut non unus et alter collegarum meorum sic nomen tuum per urbem differant, ut omnium sis futurus fabula. Diceris nunc quidem modestius voluisse agere: sed Eleusin sacra sua non simul pandere12; latere in pectore tuo longe alia quae tempori sis promturus. O mentes viperinas? Sed de his melius coram, feriis proximis, si Deus volet. Iohannem Arnoldi strenue adeo progredi, plurimum gaudeo. Si, uti te facturum scribis13, responsum eius, antequam edatur, legendum transmiseris, candide iudicium perscribam: quod tamen eum scire nihil attinet. Non possum quin de Steinfurtensi vocatione14 aliquid scribam. Ante biduum venere huc duo Ecclesiastae Batavi, Borrii Lugdunensis15 frater, et alter, cuius nomen excidit. Hi pro zelo suo erga domum Dei muneris sui esse existimarunt, ut de certo nuncio Ecclesiastas nostros facerent certiores. Retulere iis, ut ante dies paucos inciderint in mercatorem quemdam,344
qui studiose inquireret, ecquem Gerardum Vossium nossent, et quomodo audiret: eum a D. Vorstio commendatum esse Comiti Benthemensi16, sed matrem Illustris Comitis non passuram, ut quisquam ad professionem Theologiae Steinfurtum vocetur, nisi qui undique sit Orthodoxus, hoc est Contraremonstrantium partibus addictus. Addebant, dixisse mercatorem, sibi id a Comitis matre in mandatis datum esse, ut Dordrechtum quoque iret, atque ibi ex Ecclesiastis atque aliis de doctrina vitaque mea conquireret. Ubi nostri illi audiere istaec, varia illorum animos subiit cogitatio: nescire enim se dixerunt, quid sibi de me sentiendum sit: nihil quidem se audiisse ex me unquam, quod ἑτεροδοξίας ullius argumentum esse posset: sed tamen mirari a Vorstio me commendatum. Nec enim sibi verisimile fieri, commendaturum eum quemquam, nisi suae farinae hominem: eoque gravissimam sibi caussam esse deponendi tam bonam opinionem quam de me hactenus habuerunt. Aut enim magnam mihi cum Vorstio familiaritatem clanculum intercedere, ac Socinianum virus in pectore occulte gestare: aut vaferrimum Vorstium hoc agere, ut me apud bonos, ac urbem imprimis nostram decoloret. Ego in utroque eos falli longissime scio. Nam neque Vorstium vidi unquam, neque vel ipse ad eum scripsi, vel literas ab eo unquam accepi: neque etiam opinionem eius sequor, quatenus quidem aut omnipraesentiam aut omniscientiam Dei convellere putatur. Sed neque Vorstius, uti audio, aliquam nominis nostri depreciationem proposuit sibi: verum cum ex Remonstrantium caussae aperte addictis neminem commendare liceret per iunioris Comitis matrem17, proximum putavit, ut eum commendaret, quem concordiae ac pacis inter eos studiosum audiret, qui se a Contraremonstrantium caussa neutiquam separassent. Hebdomade proxima affore dicitur is mercator. Si hinc calumniandi caussam caeperint Zelotae, feram, ut Christianum decet. Non potero tamen sic contemnere, ut non aliquid doloris sit allaturum, quod monstrosarum insimuler opinionum. Sed fortasse haec res melius abibit, quam spero: praesertim quando semper paratus sum ingenua confessione testari me alienissimum esse ab iis opinionibus de Deo, quarum Vorstius - verene an secus haut disputo - a plurimis insimulatur. Cuius tu rei testis mihi esse potes; quando aperte saepius apud te id factum Vorstii improbavi, quod is sic in libris de Deo18 aliquando disputet, ut videri possit monstrosas et in Ecclesia Dei inauditas opiniones voluisse hominum animis inserere. Sane si aliud ei propositum fuit, imprudentissime egit sequendo de tanti momenti rebus tale disputandi genus. Et tamen ut imprudentia potius quam malitia peccarit, magnopere opto. Recte omnino facturus est, si tandem sic sententiam suam de istis capitibus publice perscribat, ut nullus sinistrae de eo suspicioni posthac, saltem apud bonos, relinquatur locus. Mitto ad te Hamelmanni libellum de iure principis in rebus Ecclesiasticis19. Uteris eo quamdiu lubet. Arnobium tuum et locos Augustini cum Synodo Diospolitana nondum remitto quia necdum Lugduno exemplaria recepi: sed tamen curabo, ut primo tempore restituere possim. Chartas meas si post octiduum per tabellarium aut fidum nautam miseris, haut sero miseris. Tantum enim temporis minimum requiro ad345
perficiendum ea quae primam constituent libelli nostri partem20: qua nempe de peccato originali, ac necessitate gratiae, cum praevenientis, tum subsequentis, item gratiae sufficientia et arbitrii libertate tractandum erit. In Anglicano illo scripto21 describendo strenue progreditur amanuensis: sed tamen ob ductus incommodos et plurima vitia orthographica nondum dimidium libri absolvit. Vale Magnifice Amplissimeque Domine Groti. 11. August. 1614.Tuus omni officio
G. Vossius.
Adres: Aen den Erentfesten, hooggeleerden, wysen ende voorsieningen Heere Hugonem Grotium, pensionaris ende raet der stat Rotterdam. Den brenger sijn loon.