eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    369. 1614 Sept. 14. Aan J. Polyander1.

    Quanti te semper fecerim, Vir reverende, ac quantopere tua ad promovendam Academiae tranquillitatem officia praedicaverim sciunt et qui reipublicae et qui Academiae praesident. Ego hactenus apud eos, qui me sua amicitia dignantur, non destiti urgere pacis consilia, et puto me aliquid promovisse, bono publico, non tamen sine privato meo incommodo. Sed novum non est pacis auctores male excipi. Video me traduci ut contemtorem ordinis Ecclesiastici. Avertat hoc crimen a me Deus et a Christianis omnibus. Ecclesiae sum filius: matrem et revereor et diligo, atque utinam omnibus tam doleant eius vulnera quam mihi ex animo dolent. Sed sunt homines quidam, qui sub Ecclesiae persona insultant Magistratibus: quorum si ulcera tanguntur acrius postulante hoc reipublicae periculo, non id magis est contumeliosum ordini, quam Regibus ignominiosum est, si quis dicat multos et fuisse et esse qui minime suo fungantur officio. Hoc boni ferunt, imo dici etiam gaudent, quia virtutes suas sentiunt comparatione deteriorum et ipsa boni raritate commendari. At isti homines qui in magistratus convitia vomunt e plaustro, politicum ordinem crudeliter proscindunt, si quid in ipsos pari iure dicitur, clamant ordinem et quod plus est Ecclesiam laedi. Me conscientia solatur praestiti officii, cuius mihi necessitas incumbebat, nisi vellem ingruente tempestate commissam mihi puppem tuendae publicae austeritatis deserere ignavus gubernator. Sed non quia Magistratibus ius suum tribuo, ideo Ecclesiae ereptam cupio suam dignitatem libertatemque. Falluntur qui ista putant hostiliter inter se dissidere; quod ut ostenderem sententiam meam, quam nuper non nisi occasione a Sibrando data quantum necesse erat ut ipsi responderetur, indicavi2, nunc statui scripto distinctiore persequi3, cuius iudicem te

    351

    facio. Oro autem ut sepositis paulisper negotiis aliis hanc controversiam, maximi et in rempublicam et in Ecclesiam momenti, cura tua dignam existimes: et in quibus dissentis libere moneas. Neque vetem rem communicari cum D. Colonio4, cuius iudicium et modestiam plurimi facio. Aliis nolim ostendi imperfectum opus, nisi forte adhibendus tibi in consilium videatur D. Festus Hommius, qui mihi in Thesibus suis5 visus est hoc argumentum non infeliciter tractasse. Hunc laborem, si mea causa sumseris, ac libere mihi sententiam tuam indicaveris, id in magni beneficii loco ponam. Deumque precabor ut pacatissimis tuis consiliis felicem det exitum. XIV Sept. CIƆIƆCXIV. Rotterodami.

    Tui observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Reverendo, raraeque eruditionis et pietatis viro D. Iohanni Polyandro, Sacrae Theologiae Professori in Academia Lugdunensi. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. Bodleian Libr. Oxford, cod. Rawlinson Letters 76c. Gedrukt Nederl. Archief voor Kerkgeschiedenis XIX (1926) p. 197. De brief is gericht aan Johannes Polyander a Kerckhoven (1568-1646), sedert 1611 professor in de Theologie te Leiden.
    2 - In zijn Ordinum Pietas.
    3 - Het p. 349 n. 4 genoemde tractaat ‘de Imperio summarum potestatum circa sacra’, dat hij hier in handschrift aan Polyander zendt.
    4 - Daniel Colonius (1566-1635), sedert 1606 regent van het Waalsch Collegie te Leiden.
    5 - Disputationes theologicae adversus Pontificios: quibus omnes inter Evangelicos et Pontificios controversiae continentur et excutiuntur. 1614 (Wijminga, Festus Hommius, Bijlage p. IV).