eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    373. 1614 Sept. 28. Aan Willem de Groot1.

    Salve Frater.

    Catalogos videre nondum licuit. Maiori celeritate egebant studia tua: ideo ad hanc literarum tuarum partem statim volui rescribere. Auctor sum, ut recte informeris ad iuris disciplinam, antequam attingas Scholasticos diligenter perlegas Secundum Ethicorum Nicomacheorum et quintum apud Aristotelem, aut eius optimum Paraphrasten a D. Heinsio editum2. Deinde eiusdem Aristotelis Rhetorica quae seorsim extant cum erudito satis commentario. Mox Ciceronis Officia, Paradoxa, de Finibus et de Legibus: item Topica et de Inventione. Inter legendum vero cupiam aut excerpas aut diligenter ad marginem libri annotes ea, quae ad Ius Naturae ac Gentium, ad Legum ac Magistratuum originem, denique ad Rempubliacam et Ius tum publicum, tum privatum pertinebunt. Hoc labore confecto cogitabimus de caeteris. Et forte non inutile tibi sit futurum, si ad me transcurras aut hac septimana, aut altera, cuius die tertio Hagam sum rediturus ad Conventum. Velim accedas meo nomine D. Polyandrum, eumque comiter moneas ut super libello3, quem tu transcripseras, quemque ego ipsi

    360

    misi, velit me iudicii sui participem facere: quando aliis quoque velim idem opusculum quamprimum posse ostendere, praecipue vero quibusdam in Republica versantibus, quibus nunc maxime vacaret id legere intermisso Conventu. Attamen orandum illum cupio ut maturet, si potest; praecipitari ipsum non cupio. Sed illud vel maxime obsecrandus est, ne patiatur scriptum istud in ullius praeter suas aut Colonii manus venire. Nolim enim quisquam exemplum habeat libelli, in quo ipse adhuc quaedam desidero. Sunt et aliae causae non minus graves, cur hoc anxie curari debeat. Rescribas quaeso sine mora, et si D. Iohannem Arnoldi4 videris, significes ei me hanc omnem septimanam Botterodami mansurum. Vale, mi Frater. Rotterodami 28 Septembris 1614.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 751.
    2 - Zie p. 73 n. 4.
    3 - Zie p. 350 n. 3.
    4 - Corvinus.