eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    376. 1614 Oct. 13. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Hagae cum amicis expenso negotio, visum est e re et publica et mea paucis pagellis ostendere quam multa Sibrandus praeter verum dixerit: quod paucis horis confeci, tradidique Lugduni Typographo2. Edetur autem sine nomine libellus, in quo nihil plane novi dicitur: sed tantum ad meos et Sibrandi libros Lector revocatur. Rogavit autem Ioannes Arnoldi vir optimus, ut tuo auxilio iuvari possit in cognoscenda Historia Manichaica3 et his quae cohaerent. Habebunt enim haec usum in partis secundae Bogermanni refutatione4. Rogo te si quid potes ipsum subleves. Grevinchovius admodum serio persequitur iniuriam sibi factam, et quod Peccatum Originale dicatur negare5, et brevi

    363

    ostendet, ut puto, calumniam esse. Diu mecum locutus est, nec ulla in re haesitat, nisi in hoc uno, quod affirmare veretur ei peccato soli et per se sumpto cruciatus aeternos aut retribui aut deberi. Sed posteros ob culpam primi parentis miseriae subiectos, et morti, iure etiam filiationis excidisse, amissam quoque iustitiam originariam sive praecipua divinae imaginis, hinc cupiditatibus fraena laxata, inde porro magnam sementem vitiorum, rotunde profitetur. Scribebam haec maxime festinans cum Lugduno Rotterdamum vectus inde Hagam iterum cogitarem. Vale Vir Clarissime mihique merito amicissime. 13 Octob. 1614.

    Tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 15.
    2 - Bona Fides Sibrandi Lubberti demonstrata ex libro quem inscripsit Responsionem ad Pietatem Hugonis Grotii. Bij Paets uitgegeven (Rogge 73).
    3 - Cf. no. 379, 381, 382. Een ‘Fragmentum de Manichaeis et Stoicis, nunquam antehac editum’ komt, zonder titel, in Vossius' Tractatus theologici van 1701 voor. Petit, Bibliogr. Lijst no. 49.
    4 - Zie n. 2.
    5 - Zie p. 358 n. 3.