eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    381. [1614] Oct. 23. Van G.J. Vossius1.

    Hugoni Grotio. Roterodamum.

    Pudet, Amplissime Domine, quod tarde adeo cum petitioni tuae, tum exspectationi Corvini nostri satisfacio: si modo nunc quoque satisfacio. Metuo enim ne aut meliora ille exspectarit, aut plura, aut saltem alia et quae instituto suo inservire magis potuissent. Quod vero haec qualiacunque nunc demum mitto, non inertia in caussa est, sed quod toties quotidie a studiis contigerit avocari, ut haec ipsa vix potuerim chartis commitere. Scripseram quidem antea quaedam de Manicheis τὸ αὐτεξούσιον negantibus, sed mutilam putavi hanc commentatiunculam fore, nisi addidissem aliqua de Gnosticis Manichaeorum parentibus, et horum progenie, Priscillianistis. Et quia Gnosticis ipsis praeivere hac in re Democritus et alii τῶν ἔξωϑεν, Chaldaei imprimis, de his omnibus aliquid quoque dicendum existimavi. Quin et aliquid adieci de Chrysippo, quando eum quoque, qua iure, qua iniuria, culpae simili involvendum multi arbitrantur. Remitto tibi tum Cl. Petri Molinaei meditationem de sopiendis Ecclesiae malis2, egregiam sane,

    367

    nisi qua parte ϰολαϰείαν habet apertam: tum etiam quae de remissione peccatorum et Christi satisfactione commentatus es adversus Socinum3. quae profecto mire me delectarunt, en in veritate firmarunt, non quia ante vacillarim, quod nefas ducam, sed quia argumenta quaedam erant, in quorum solutione mihi non satisfacerem. Sane verissimum hinc esse video, non posse hanc caussam solide adversus istum hominem tractari, nisi ab eo qui Iurisprudentiae sit gnarus. Perge, Vir Amplissime, istiusmodi meditationibus Ecclesiam iuvare. Ut ringantur malevoli, Deus caussam suam non deseret. Ego multa multorum in ista caussa prae opusculo tuo titivillitio non emtitem. Amplius adderem; sed timeo ne si perpetuo sim laudator - et qui aliter possim! - subinde videar adulator. Avide aliquid exspecto adversus Sibrandum. Thomsonum4 nunc non mitto, sed fiet Deo volente, extrema hebdomade sequenti. Nam quia media istac hebdomade boarium forum ferias nobis largietur, commode tum, quod hactenus non licuit, cum exemplari tuo conferam id quod exscripsit amanuensis. Vale Magnifice Domine. 23 Octobris. h.e. hebdomadibus aliquot ante literas eas quas postremo misisti, quae, si manui tuae credo, adulto Novembri scriptae erant.

    Nudiusquinctus a vetere quodam discipulo literas Franekera accepi, quibus significat Bogermannum5 et Sopingium6 munus professionis publicae suscepisse, quod hactenus recusasse dicebantur. Equidem honorem istum Bogermanno non invideo, sed magnopere doleo eo res Ecclesiae devenisse, ut in Academiis opera talium sit opus, quibus non plus adest eruditionis aut candoris. Nempe omnia in peius ruere ac retro sublapsa referri7. Sed haec mitto. Nec enim nunc vacat, temporum ad te querimoniam scribere. Iterum vale.

    Tui observantissimus
    G. Vossius.

    Van andere hand: 23 Oct. 1614.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Leiden, cod. Pap. 3. Antwoord op no. 379. Beantwoord door no. 382.
    2 - Ouvertures pour travailler à l'union des Églises.
    3 - Grotius' Defensio fidei Catholicae de Satisfactione Christi adversus Faustum Socinum Senensem. Leiden, Joh. Paets. 1617 (Rogge 258 vv.).
    4 - Zie p. 345 n. 1; p. 365 n. 4.
    5 - Zie p. 337 n. 9.
    6 - Godefridus Sopingius (1573-1615), predikant te Bolsward, werd tegelijk met Bogerman tot Theologiae professor te Franeker beroepen, maar ook hij nam het beroep niet aan. Hij is de auteur van: Apologetica responsio ad libellum anonymum, qui vocatur Bona fides Sibrandi Lubberti, et ad Hugonis Grotii Pietatem; in 1616 posthuum uitgekomen.
    7 - Virgilius, Aen. II, 169.