eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    383. 1614 Oct. 27. Van G.J. Vossius1.

    S.P. Magnifice Domine, postquam Sibrandianum responsum in lucem prodiit, tam vane multa pro eo adversus Illustres Ordines, ac dignitatem tuam, a malevolis iactabantur, ut non potuerit quidquam bonae causae, sive qua publicum, sive qua privatum te tangit, vel conducibilius vel opportunius accidere hoc tempore, quam edictum Ordinum, et Bona Sibrandi fides2. Itaque me quidem tantopere delectarunt, ut quamquam quo tempore fasciculus mihi reddebantur, ob morosas quasdam Scholae nugas animo essem minus defaecato, tamen literis tuis, caeterisque lectis, sic fuerim recreatus, ut totum exinde diem tam laetum, hilaremque duxerim, quam si Hilaria fuissent. Quantum vero ea res gaudii mihi attulit, tantum inde doloris Malevoli ceperunt. Cum autem alia eos in edicto male habuerunt, tum quod aperte in illo dicatur, operam tuam Illustribus Ordinibus gratam fuisse, ac Sibrandum mala tecum fide egisse. Quod quidem non minus eos urit, quam quod venditioni libri Sibrandiani interdicatur. Eoque magis haec res eos coquit, quod disertim addatur, hoc pleno in conventu constitutum esse. Nempe vident et dolent, minus sic deinceps fidei calumniis suis habitum iri. His vero omnibus aliud nihil opponere possunt, quam quod nec defuere ex Civitatibus, quae Sibrandianam magis causam probarint: quasi unquam fere sic agatur in rebus, vel publicis, vel privatis, ut idem sentiant omnes. Ecclesiastes quidam nostras retulit mihi atque aliis, ut filius suus Amstelodami viderit edictum hoc Portae (urbis ac templi) affixum ab Illustrium Ordinum viatore. Hoc quidam non factum credere malunt. Sed qui tantum scilicet scelus credere sustinent, mirari ac ringi, quod hoc perpeti voluerint eius civitatis Proceres, in cuius constantia proram ac puppim causae suae constitutam saepius sunt confessi. Bona fides tua effecit, ut nonnullis tandem scrupulus sit iniectus, quibus antea persuaderi non poterat, Sibrandum mala fide agere. Imo aliqui aperte eum iam culpare non verentur. Sane hesterna die, cum rogasset quidam eius ordinis, quid mihi de Bona fide videretur?, atque ego respondissem, metuere me ne multum Sibrando sudandum sit, priusquam omnibus iis respondeat: confessus est quod antea nunquam, multa eo in scripto esse, quibus a Sibrando responderi non possit, ac se quoque antequam Libellus hic prodiret, quaedam istiusmodi observasse: sed Libello hoc tuo - cuius tamen non te, sed Bertium, ac Ioannem Arnoldi3 authores suspicantur - et plura, et tam clare probari, ut negare sit neminis, nisi qui frontem perdidit. Addebat, se quid multo eruditius ab tanti

    369

    nominis viro exspectasse: Plurimos esse in Batavia, etiam recentes de Schola, qui Sibrando melius illam causam potuerunt tractare. Postea in alios incidi, qui similiter iudicarent. Paucissimos reperi, qui non fateantur, graviter et Sibrandum peccasse et omnes eos, qui absque Ordinum insectatione de religionis controversiis agere non possunt. Utinam vero simul emisisses Scriptum tuum de summi Magistratus iure circa Ecclesiastica4: fortasse enim si Edicti tempore prodiisset, hinc tacitae aliquid authoritatis ei accessisset. Sed quia id factum non est, proximum puto, ut quam celerrime subsequatur. Quid enim attinet Crabronibus illis toties per intervalla bilem moveri? Recens nunc ira est. Si statim liber edatur, poterunt simul bilem omnem despumare. Quod amice me adeo Roterodamum invitas, gratias habeo maximas. Velim quidem, sed detinet me lectio tertii Georgicon Virgilii, cum aliis rei rusticae Scriptoribus; ex quibus bonum delectum cogar discere. Cras vero a prandio progressus mei periculum faciam. Quam tibi aliisque, vir Amplissime, grave est Rempub. gubernare, tam mihi in annum integrum ab Homericorum Heroum cibo, quinquaginta capitibus, vel stomachis potius prospicere. Imo multo quidem hoc difficilius mihi, quia semel iam iterumque persensi, post omnes veteres consultos, ubi ad forum boarium5 deventum, tantumdem me sapere quam prius. Itaque post oleum et operam consumptam, aliena tandem opera uti cogor. Nec eo magis domo abesse licet, quando alieni nihil hac in re audent absque praesentia ac nutu meo. Adde quod iuventus Scholae nostrae - cuius bona pars, pro sapientia sua, non minus desiderant boum nostratium conspectus, ac mactationem, quam olim in Circo populus Romanus gaudebat Lucarum boum spectaculo ac pugna - nunquam magis custode eget, quam hoc tempore; quo et difficillime domi continetur, et periculosissime excurrit. Quod vero, ni fallor, significas, fortasse Dordrechtum te venturum, Utinam, Utinam fiat; imo utinam id amplitudo, ac dignitas tua ferat, ut pro diversorio publico subire possis pauperis hoc tugurii nostri, sed non congestum cespite culmen6. Nobis quidem ea res non voluptati minus esset quam honori. Amplius adderem, sed metuo, ne inani spe mihi blandiens alienam ex verbis tuis sententiam expresserim. Utrum sit, brevi spero, vel ex epistola tua, vel quod malo, ex adventu tuo longe exoptatissimo recognoscam. Etiam adventum tuum expetit Lydius7: ut qui et multis retro mensibus significavit, magno se loquendi tecum desiderio teneri, et hesterno vespere dixerit, optare se ut paucis agere tecum liceat de libello eo8, cuius gratia ab Asello illo, - sic enim loquitur - Corvino princeps inter eos reponitur, qui τοὺς ἄρχοντας βλασϕημοῦσι. Persuadere mihi conabatur, scripsisse se libellum eum in laudem Magistratuum, eiusque probandi (causa) verba nescio quae ex opusculo citabat. Ego cum nec tam fatuus essem ut crederem, nec irritare vellem eum quem ad coenam invitaram, consolatus sum illo, quod

    370

    scriptum hoc Corvini perennaturum non putem; tum maxime quod pauci sciant, Lydium dialogi illius esse Authorem, pauciores item, per βαρυϰέϕαλον Lydium designari. Gaudebat eo sermone, sed tamen addebat, pati se non posse, ut tu de eo tam atrocem habeas opinionem: eoque prima occasione, vel Roterodami, si eo proficisci contingat, vel Dordrechti, si tu prior huc veneris, de libello eo purgare se apud te velle. Vale, Amplissime Domine, uxorique lectissimae tuae a me salutem dicito.

    27. Octob. 1614.

    A.T. observantissimus
    G.I. Vossius.

    Notes



    1 - Gedrukt Vossii Epistolae p. 45; Epistolae ecclesiasticae p. 392. Antwoord op no. 382.
    2 - Zie p. 367 n. 8 en 9.
    3 - Corvinus.
    4 - Zie p. 349 n. 4.
    5 - Zie no. 381.
    6 - Virgilius, Buc. I, 69.
    7 - Zie p. 345 n. 8.
    8 - In de p. 347 n. 1 genoemde Responsio, pars prima (p. 3) zegt Corvinus: ‘De multis vero quod addidit D. Grotius, verum esse, tot ab aliquot retro annis, non expressis authorum et typographorum nominibus editi libelli famosi testantur, testatur Dialogista βαρυϰέϕαλος, testantur Donteklockiorum, Gezeliorum, Smoutiorum aliorumque impudentia scripta, quae vulgi manibus teruntur omnia’. De Dialogista βαρυϰέϕαλος is dus blijkens dezen brief de Dordtsche predikant Balth. Lydius. Welke is echter de anonieme dialoog, dien hij geschreven heeft?