Vir Clarissime.
Scribere hactenus ad te distuli, ideo quod de eo negotio2, quod mihi vehementer - ut scis - cordi est, nihil certius indicare tibi poteram, quam nuper cum te viderem in transitu ex me intellexeras. Nunc res quasi confecta est extra minuta quaedam quae facile transigentur: promiseruntque se Curatores propediem eius rei causa extra ordinem conventuros. Distentus hisce Comitiis aliisque rebus urbanis et privatis, de Satisfactione3 nihildum chartis consignare potui. Sed quoties meo mihi esse licet, meditationes satis belle procedunt, et opusculum mihi spondent, cuius nec auctorem poenitere debeat, nec taedere lectorem. Tua quae subministrasti, egregium nobis usum praebebunt. Si quid aliud occurrit ab hoc argumento non alienum, rogo annotes. Redit ad te charta, qua Decretum Ordinum quidam Theologi oppugnandum censuerunt: sed accessit pastoris cuiusdam scriptum, qui eius Decreti defensionem suscepit4, de quo iudicium tuum expecto. Vale Vir doctissime, et nostri memor vive. 21 Decembris 1614. Rotterodami.
Tibi addictissimus
H. Grotius.