eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    373

    388. 1614 [einde]. Aan J. Wtenbogaert1.

    Reverende Domine.

    Metaphrasin Hagiensis Collationis percurri. Quicquid eius vidi mirifice mihi placet, tum ob interpretationis religionem, tum ob linguae puritatem, quae per se rara admodum, in his, quae ex Belgico sermone transferuntur, rarissima est. Mecum sentit Grevinchovius, cui libri videndi copiam feci. Ab eo didici in Zelandia alteram translationem iam exstare, sed intercedente gelu nondum huc pervenisse. Auctor sim eam exspectari, antequam excudantur anteloquia. Erit enim forte quod indigeat amuleto. Utraque D. Bertii praefatio, tum illa ad Ordines, tum ad Lectorem altera2 pererudita est, et argumento utilis: sed illa ad Ordines, ut mihi videtur, interpretis officio convenientior. Ego dandam operam puto ut haec interpretatio in manibus sit utriusque sententiae hominum. In Conventu exhiberi libellum forte minus sit tempestivum, quanquam ea de re oraculum3 consulere nondum licuit. Soluto conventu erit forte ut Senatui rectius offeratur. Vossium puto Hagae futurum cis paucos dies, meo monitu. Magno redemptum velim, sub idem tempus hic esse posse D. Episcopium. Si id non dabitur, tuum certe cum ipso colloquium, utcunque res casura est, fructu suo non carebit. Vale vir reverende et diu Ecclesiam iuva.

    Tui Reverentissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 7. Van de Haagsche Conferentie (Knuttel 1942 vv.) zijn in 1615 twee vertalingen verschenen:
    ‘Collatio scripto habita Hagaecomitis anno ab incarnato Domino 1611 inter quosdam Ecclesiastas ... Ex sermone vernaculo Latina facta interprete Henrico Brandio. Ziriczaeae’. De opdracht aan de Regeering van Amsterdam is gedateerd Non. Febr. 1615 (Zie Rogge, Bibl. van Contraremonstr. Geschriften p. 111); en
    ‘Scripta adversaria Collationis Hagiensis habitae anno CIƆIƆCXI, inter quosdam Ecclesiarum pastores ... Quae ex Belgicis ... Latina fecit Petrus Bertius. Lugd. Bat.’. De opdracht aan de Staten van Holland is van XII Kal. Apr. 1615 (Rogge, Bibl. van Remonstr. Geschriften p. 269).
    Deze brief moet dus van einde 1614 of begin 1615 zijn. Rogge, Brieven van Wtenbogaert stelt hem een jaar vroeger. Over de twee vertalingen zie Rogge, Joh. Wtenbogaert II p. 102. Henricus Brand was predikant te Zierikzee.
    2 - De praefatio ad Lectorem is in de uitgave achterwege gelaten.
    3 - Oldenbarnevelt.