Vir Doctissime.
Academiae Lugdunensis Curatores, acceptis a Comite Benthemiensi literis2, hoc mihi dederunt negotii, ut te orarem, tum ipsorum nomine, tum iure amicitiae nostrae, velles ad se venire Hagam, dum Comitia haec aguntur, ut tecum agant de rebus ad te et ad Ecclesiam pertinentibus. Ego iam nunc Rotterodamum venio, die Lunae post meridiem Hagam rediturus. Scio quidem molestum esse nunc iter istinc ad nos, sed parendum arbitror tempori; quare oro te hic adesse velis quam citissime ut simul Hagam iter instituamus. Multa quae dicenda tibi sunt in adventum tuum differam. Simul de Mylii3 negotio - super quo tuas hic literas reperi - colloquemur, operamque dabimus, si fieri potest, ut ipsi, imo
377
per ipsum Ecclesiae prodesse valemus. Vale Vir Clarissime, et me quantum cupias tuum crede. 14 Martii 1615.Tui studiosissimus
H. Grotius.