Post tuum a me digressum reversus Hagam egi cum Curatoribus de eo quod nosti negotio. Agnosco mirabilem Dei providentiam qui omnium quos ea cura tangit animos ita moderatus est, ut res spe omni pulchrius succederet. Placet omnibus, excepto nemine, Collegii Theologici regimen tibi mandari2. Scis stipendium esse quarta parte maius eo quod Historiae Ecclesiasticae promittebatur. Accedit, ut scis, pulcherrima habitatio. Ars moderandae iuventutis tibi longa consuetudine in naturam vertit. Nunc labore imminuto laboris fructus immensum crescet, et studia Theologica excolendi nulla benignior occasio. Tum vero partes quas controversiae nuper ortae fecerunt offendendi nulla tibi necessitas: imo quod alioqui per te maxime optas, ut extra turbas habearis, id nunc ut cures ultro rogaberis: maximamque inibis gratiam naturae tuae obsequendo. Superest ut mihi quamprimum significes non alienum te esse ab hoc munere suscipiendo si rite deferatur. Hoc enim me sciscitari voluerunt Curatores ne irritum iter ad te instituant. Ego auctor tibi sim ostendas scriptis ad me literis, quas monstraturus sum Curatoribus, pariturum te ipsorum imperio, si res confici possit cum bona Magistratuum vestrorum gratia. Neque vero dubitare te quin iisdem plane honoribus ac commodis tibi id munus delatum velint, quae Bertio contigerunt: et quin gnaro ac consentiente Bertio hoc ipsum fiat. Huius argumenti epistolam a te expectabo, et quidem sine ulla mora, ne Steinfurtenses longa responsi expectatione discruties. Mitto tibi dissertatiunculam super Manichaeismo tuam3, et meam commentationem Antisocinianam4. Velim descriptionem inchoari a primo capite, omissa ad tempus praefatione, quam revocare statui sub incudem. 25 Martii. Rotterodami.
Tibi addictissimus
H. Grotius.