Deo immortali gratias ago, Vir Clarissime, cum id mihi concessit, quod ego maximis ab ipso votis expetivi, ut te Ecclesiae usibus propius admoveret. Ipsius sapientia curante effectum est, ut successus spes nostras longe superaret. Nam cum magnum nobis amicis tuis videretur, si in libertatem te paulo maiorem vindicaremus, Ipse non inter caeteros, sed in loco eximio te ponere voluit, ubi Collegium Theologicum, hoc est, ipsam Ministerii Batavici sementem tibi crederet, ita ut post Deum immortalem tua potissimum in manu sit futurum, qualis post
380
annos decem aut viginti futura sit his in terris Ecclesia. Neque leve illud divinae pro te sollicitudinis indicium, quod ab omni ordine, et a cuiuscumque sententiae hominibus avidissime expectaris. Nemo est qui non consilium Curatorum de te illuc vocando vehementer probet. Nihil restat nisi ut venias et tuos mores sequaris, quibus ad istam functionem nihil esse potest accommodatius, nimirum ut pietatis et veritatis studio addas serenum illud modestiae tuae. Sed vide ne dum Dordracensibus tuis obtemperas, nimium longa expectatione crucies Academiam. ἁ χάρις ἁ βραδύπους ἄχαρις χάρις2.Ego heri Rotterodamum veni, mansurus non ultra Martis diem. Si interea poteris excurrere, erit gratissimum. Sin minus, significabo cum huc rediero. Sunt sane multa de quibus colloqui tecum gestio. Rogo commentationem nostram contra Socinum3 diligenter inspicias: nec verba tantum, sed rem ipsam penitus consideres, atque ita mihi promas iudicium tuum, ut amicum decet. Rudis adhuc miles est, sed quae paulatim poliri poterit, si tibi similes aliquot adiutores nanciscar. Thomsoni Diatribam4 eruditissimam mittam Bertio, res fiet Episcopis Eliensi5 et Lichfeldensi6 gratissima, si prodeat is liber. Vale Vir optime atque eruditissime; resalutat te puerpera7. Scribebam die Dominico Resurrectioni sacro, qui mihi Natalis XXXII.
Tui amantissimus
H. Grotius.