eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    402. 1615 Mei 13. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Illustris Domine.

    Dum tempus aucupor quo ad vos transcurram, praestiturus quod in me receperam nuper, effluere dies sentio, aliisque super alia ingruentibus negotiis, quorum cumulum auxit longa mea ab hac urbe absentia, spem quoque ipsam propediem vos videndi magis magisque absumi. Quare taedere me coepit tam incertae procrastinationis, atque quamquam praesens praesenti, atque etiam conscio, si id daretur, principe ingeniorum Heinsio, rectius exponere potuissem omnia consilii mei momenta, measque cogitationes cum vestris conferendo ex iisdem concentum aliquem extruere: tamen committendum mihi non existimavi, ut mea mora tibi aliquod detraheret interusurium temporis, cuius quam maxime servandi caussa omnis haec instituebatur deliberatio. Malim tamen, cum alterum necesse esset, minus solvere, quam diutius debere. Literis igitur commisi id, quod sermone potius peragendum fuit: quanquam, et si quid peccaverint literae, id poterit aliquando sermone emendari. Erat quidem res sollicite excusanda tibi, viro tanto ac tali, consilium aliquod dare, praesertim in monstranda studiorum ratione: sed hunc mihi laborem tua auctoritas condonabit; cui non obedire gravius sit crimen, quam obediendo aliquid interdum aberrare. In hac ergo consultatione tria ego considero: aetatem tuam, vir amplissime, deinde munus, postremo occupationes. Quibus longa supersunt vitae spatia, qui negotiorum suorum ipsi sunt arbitri, qui privatae vitae solatium atque ornamentum dumtaxat quaerunt a literis: hos amoeno ambitu per omnia disciplinarum vireta suspenso gradu deduci nihil prohibet. Tua iam provecta aetas et in magna dignitate tempus saepe sub domino, arctiore giro includunt diligentiae tuae cursus, iubentque te compendia potius itinerum, quam amoena sectari. Sapienter igitur feceris, si saepe in mentem revoces legatum te esse, eoque dirigas omnem studiorum tuorum rationem, usurus potius literis quam fruiturus. Quare cum Philosophia omnis divisa sit in contemplativam et activam, hanc praecipue curare debes, illam non ultra quam ut huic ancilletur. Commune utrique instrumentum est Logica, a qua proinde initium fieri ratio imperat. Hanc nolim te petere ex ipso Aristotele - esset enim id prolixius, et passim multa occurrunt nullius aut modicae frugis - sufficiet si

    385

    compendium aliquod legeris, quale est Molinaei2, aut Crellii3: ita tamen, ut studiorum tuorum adiutor, cui tanto plus est otii, praestantissimum quemque eius artis magistrum legat et si quid scitu dignum repererit, id suo loco meminerit tibi referre. Hoc modo hora una aut altera multo maioris temporis fructum assignabit. Et hoc ipsum non de Logica tantum, sed de aliis quoque artibus et scientiis, imo et de libris singulis dictum volo. Optimum quemque commentatorem illi percurrendum delega, minutatim qui colligat tibi acervatim admetienda. Post Logicam Physica sequatur, quam ipsam quoque non opus erit fuse persequi Aristotelica vestigia premendo: poterit hic quoque satis utilitatis praebere scriptor aliquis brevis ac perspicuus, neque alius mihi nunc succurrit quem potius commendem, quam Iacchaeum nostrum4. Sicut autem in Logica praecipui usus sunt figurae syllogismorum et regulae Topicae, ita in Physicis nihil est praestantius et ad moralem sapientiam conducibilius ea parte quae animae nostrae naturam functionesque persequitur. Quare has partes non perfunctorie, sed exactiore quam caeteras diligentia tibi pertractandas censeo. Post Physica auctor essem tibi ut Metaphysica quoque, hoc est primam Philosophiam delibares: cuius gustum tibi aliquem praebere posset Timplerus libro non admodum aut prolixo aut obscuro5: sed vereor ne nimium liberalis erogator sim tui temporis. Ad Activam ergo Philosophiam veniamus, cuius pars prior est moralis, altera civilis: utramque siquidem non gustare vis, sed haurire penitus, ipse tibi summus docendi artifex Aristoteles legendus erit. Inter Ethica quae ipsius nomine circumferuntur optima sunt Nicomachia. Politicorum unum opus extat. Ad hos libros quicquid scripserunt eruditissimi interpretes, id summatim tibi referat tuus anagnostes. sed praecipue in Ethicis notanda erunt sectarum discrimina: quid senserit Pythagoras, quid severa Porticus, quid vetus aut nova Academia, quid hortulus Epicuri. His enim ignoratis magna nobis in legendis veterum libris oboritur caligo, et utilitas perit. Ne autem taedium pariat unius Aristotelis omnia ex arte pertractantis sollicita lectitatio, poterunt interseri interdum libelli aliquot breves, usus maximi, nec modicae voluptatis. Tales sunt primum, qui ἀϕοριστιϰῶς de moribus scripserunt, ut auctor Ecclesiastici, et libri Sapientiae, qui inter apocryphos comparent; Theognis, Phocylides, tum qui aureum carmen scripsit, quod Pythagorae dicitur, et Enchiridion Epicteti. Ad hos duos libellos sane exiguos, et veteribus laudatos multa eximia adferre poterit, si quis legerit, ad aureum quidem carmen, Hieroclem; Epicteti autem fusiorem interpretem Simplicium, atque Arrianum. Plane autem omittendus non est divinus Theophrastes, qui solus nobis extat in eo docendi genere quod veteres χαραϰτηριστιϰὸν vocabant, nisi eodem referre lubeat poëmata moralia, qualia sunt Euripidis Tragoediae selectiores, Comoediae Terentii, et Horatii Sermones. In quibus scriptis aliud notant adolescentes, aliud viri mirantur. Illis placet linguae puritas ac nitor; hi vitam moresque

    386

    hominum ibi velut in speculo intuentur. Haec Ethices condimenta nisi sufficerent, adderem Officia Ciceronis, librum non suo pretio habitum, ideo quod omnium manibus teritur. Epistolas quoque Senecae, et Tragoedias eiusdem nominis, et ex Plutarchi libellis optimos ac brevissimos. Simili modo Politicis quoque Aristotelis adiungam libellos aliquos fructuosae brevitatis, cuiusmodi sunt Eclogae Polybii praestantissimae περὶ πολιτειῶν, Oratio Maecenatis et Agrippae ad Augustum apud Dionem, et Epistolae Sallustii ad Caesarem. Non alienum sit ex Plutarcho addere eorum vitas, qui civili sapientia pollere sunt crediti, puta Periclis, Catonis, Gracchorum, Demosthenis quoque et Ciceronis. Magna quoque utilitas capi potest ex eiusdem Ciceronis ad Atticum et alios quosdam epistolis, si interpres adsit Romanae historiae, et illorum temporum gnarus. Nullus enim est liber, qui rectius monstret rationem, qua aptare deceat praecepta generalia ad suas ὑποϑέσεις. Rhetorica quoque Aristotelis omnino tibi legenda arbitror, sed alio quam vulgus censet ordine, post Ethica et Politica. Vidit enim ille omnium scientiarum atque artium consummator ad persuadendi artificium rivos ex morali ac civili sapientia molliter deducendos. Ut autem praeceptorum usus hic quoque appareat, suadeam attente legi orationes quasdam Demosthenis ac Ciceronis, non forenses, sed quae Remp. magis spectant: quales sunt Philippicae utriusque, illius Olynthiacae, huius pro lege Manilia et contra Agrariam, aliaeque nonnullae. Hoc spatio exacto nihil est quod tibi aeque commendem atque studium iuris non illius privati ex quo legulei et rabulae victitant, sed gentium ac publici, quam praestabilem scientiam Cicero6 vocans consistere ait in foederibus, pactionibus, conditionibus populorum, regum, nationum, denique belli iure et pacis. Huius iuris principia quomodo ex morali sapientia petenda sunt, monstrare poterunt Platonis et Ciceronis de Legibus libri, sed Platonis summas aliquas legisse suffecerit. Neque poenitebit ex Scholasticis Thomam Aquinatem si non perlegere, saltem inspicere secunda parte secundae partis libri quem Summam Theologiae inscripsit, praesertim ubi de iustitia agit ac de legibus. Usum propius monstrabunt Pandectae libro primo et ultimo, et Codex Iustinianeus libro primo et tribus postremis. Nostri temporis Iurisconsulti pauci iuris gentium ac publici controversias attigere, eoque magis eminent qui id fecere, Vasquius7, Hottomanus8, Gentilis9. His ergo disciplinis imbutus bene animus mirum quos deinde ex historiarum lectione fructus sit consecuturus. Cognitis enim praeceptis communibus, atque ipso genere quaestionum, facillimum est exempla suis sedibus collocare, sive ad hoc memoria sufficiat, seu brevis adnotationis subsidium desideret. Historiarum autem lectioni omnino praemittenda est universalis quaedam tum orbis terrarum, tum temporum omnium delineatio, et qui res praecipuas brevius pertractarunt, quales sunt Iustinus, Florus et Livii summator. Caeterum in legendis historiis malim te ductum animi quam anxias leges sequi. Nullae sunt quae non magnas habeant utilitates, et melius haerent quae libenter legimus. In universum tamen incipere non ab antiquissimis, sed ab his qui nostris tempo-

    387

    ribus nostraeque notitiae propius cohaerent, ac paulatim deinde in remotiora eniti magis te debere arbitror. In Romana historia obliviscendum non est, plus ferme frugis e Graecis auctoribus quam e Romanis hauriri: quia mores omnes, ritusque publicos exteri diligentius observant traduntque. Sed de his colloquendi occasio nobis non deerit: rectiusque hoc filum abrumpam, quam ut nimis operose studia tua figurando in ipsa studia peccem, quibus nihil fas est decedere, nisi quod Regis Christianissimi et nostrae Reip. negotiis datur. Deus te, Illustris Domine, utriusque gentis bono incolumem diu servet, et ut generoso proposito prosperi adsint successus, duo tibi praestet bonae mentis auxilia: firmam valetudinem, et constantem fortunam. Roterodami. XIII Maii CIƆIƆCXV.

    T.A. addictissimus
    Hugo Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 16 f. 93. Gedrukt H. Grotii et aliorum de omni genere studiosorum ... dissertationes. 1637 p. 1. (Rogge 410-413); Epistolae p. 17; G. Naudé, Bibliographia politica p. 251 (Rogge 442, 443). De datum is nu eens 12, dan 13 Mei.
    2 - P. Molinaei Elementa Logices, 1596 te Leiden uitgekomen; Haag, La France protestante i.v. noemt 13 uitgaven, 3 Fransche en 1 Engelsche vertaling.
    3 - Fort. Crellii Isagoge logica in 2 partes distributa. Ik ken alleen de 4e editie van Neustadt, 1592.
    4 - Gilberti Iacchaei Institutiones physicae; eerste editie Leiden 1614 (Willems, Les Elzevier no. 1010).
    5 - De p. 374 n. 2 genoemde C. Timpler gaf 1604 uit: Systema methodicum Metaphysicae.
    6 - Cicero, Pro Balbo VI, 15.
    7 - De Spaansche jurist Ferd. Vasquez Menchaca (overl. 1566), schrijver der Controversiae illustres.
    8 - De beroemde Fransche jurist François Hotman, Sr. de Villiers St. Paul (1524-1590); vader van den p. 347 n. 5 genoemden Jean Hotman.
    9 - Alberico Gentili (1551-1611), schrijver van de Iure belli.