Ampliss. Vir.
Miraberis quod audeam chartas illas2 atramento potius foedatas, quam bonis rebus refertas tibi communicare; spissitudinem primo intuitu aspernaberis, prolixitatem taediosam tractationis abominaberis. Audeo tamen quia audere debeo, mihi ipsi hanc legem quum imposuerim miser, ductus zelo quidem, at minus
389
prudenti: quod tum demum animadverti quum librare rem apud me occiperem. Ingressus tamen hoc mare, nescio qui non licuerit pedem referre, unda undam trudente. Quia igitur exspectare te scio, non possum non promissum exsolvere, id est, cum pudore et rubore, etiam cum stomacho quodam velut mihi ipsi infensus, ante pedes tuos proiicere proiicienda et calcanda porro et nullius aestimanda pretii si ita vis Tu, cui omnia defero cuiusque arbitrii facio et me et mea omnia. Spissitudinem libri quum sine prolixitate evitare non potui, quia calamum currentem sistere nequivi: et, quia non primo intuitu offerebant se dicenda omnia simul, ut dicendorum delectum habere possem, fila duxi longiora, ut paulatim progrediendo aliquid elicerem. Occurrit etiam aliquando cogitatio rem nobis esse cum vulgo, cui Atticismus inservit aliquando. Materiae quaedam subtiliores illi vix possunt paucis exponi. Fateor tamen quaedam posse contrahi ad maiorem brevitatem, sed id nondum licuit, neque volui vos diutius latere me complures horas male collocasse, saltem ut de conatis constaret et causam communem iuvandi animo. Si aliqua certior placituras istas naenias spes esset, posset hoc opus a vobis limatum praelo subiici mox, veluti prima responsionis pars, in qua dogmatica tractantur, seorsim edenda, quam, dum praelum hac excudenda occupatur, postea et quidem brevi sequeretur altera, quae ad magistratus authoritatem, Synodum3 etc. proprie pertinent. Saltem, si placet, lege, nec placere tibi lecta responde, quo mature manum admoveat operi turbatorum nostrorum mastix ille qui apud vos est. Vale Vir Ampliss. et in omnem eventum conatum meum pium boni consule. 16 Maii 15.T.A. observantissimus
I. Wtenbogaert.