eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    413. 1615 Juni 30. Aan G.J. Vossius1.

    Interpellor a Ioanne Arnoldo Corvino, Vir Clarissime, ut ipsi quamprimum remittam chartas Antibogermannianas, quarum pars posterior2 penes te mansit hactenus. Novi occupationes tuas. Itaque minime miror hactenus tibi non vacasse ut illis legendis operam dares. Nunc igitur rogo, ut si fieri potest aliquot horas tibi suffureris. Sin id tibi non licet, attamen oratum te volo ut quamprimum me eius libelli compotem facias per me deinde ad dominum redituri. Tibi vero in ista nova et reipublicae perquam necessaria functione3 fortem animum precor, et quantam labor iste desiderat corporis firmitatem. Prid. Cal. Iul. 1615.

    Puto me Hagae ubi nunc sum mansurum hoc biduum aut triduum. Si quid ad me curatum vis poteris id fratri4 meo tradere, qui ad me aut transmittet aut feret.

    Tui observantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 20.
    2 - Zie p. 335 n. 3.
    3 - Het ambt van Regent van het Staten-Collegie.
    4 - Willem de Groot.