Vir amplissime.
Tuas ad Langeracquium2 et Thuanum literas, in queis erat mei commendatio, haud potui, uti decreveram, Parisios perferre. Cum enim in Zelandia primulum, per paucos dies, privati negotii causa, substitissem, plane tandem iter meum tardavit exspectatio rerum Gallicanarum. Adeo tristes rumores quotidie illinc afferebantur de principum discordiis, quas, uti ego opinor, nulla alia res, nisi ferrum
405
et vis, iudicabit. Iam Condaeus, et qui cum illo sunt, aditu urbium prohiberi, ac vagari hinc hide ingentem militum manum, non vanis auctoribus, acceperamus; ut adhuc fama est. Quare imprudenter facturus mihi videbar, si tali tempore turbatam viserem rempublicam. Ad hoc ingenia gentis noveram immoderata, et lanienas in regina urbium Lutetia editas. Hoc tibi significandum duxi, vir amplissime, uti scires haud sine gravi causa iter istud in aliud tempus me distulisse. οὔπω μῆνας ἄγων ἔϰαμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτοὺς3. plures recurrent feriae, per quas exspatiari nobis, et vicinos adire Gallos licebit. Interim permultum sane humanitati tuae debeo, quod dederis abeunti aliquod vocis tuae testimonium. Ego vero nihil gloriosius mihi fore existimabam, quam si a te commendarer, qui et omnium, quos novi, es eruditissimus, et pretium habes eruditionis, quod est in rep. nostra rarissimum, uti gratia, auctoritate, gloria floreas. Dum hic sum, intelligo in lucem brevi exituras Antonii Walaei commentationes, adversus Utenbogardii librum4, in quo ille rerum ecclesiasticarum potestatem dominatumque principibus et magistratibus adscripserat. Eadem opera confutavit quoque cuncta argumenta, quae pro opinione ista exstant in Pietate tua, etsi per modestiam nunquam te auctorem nominavit; quid ille, aut quam bene dixerit, mox videbimus. Equidem ego, cum Ecclesiam veterem Graecam Romanamque intueor, nihil magnopere reperio, quod iudicium meum moretur. At de populo Hebraeo, quanto saepius cuncta rerum excussi momenta, tanto sum factus incertior. Erat in libris nostris de republ.5 integrum caput huic dissertationi dictum. Sed dicam libere, iam bis terque illud mutavimus, delevimus, interpolavimus. Nunc vero tandem plane visum nobis est illud omittere. Neutri enim parti dissentientium accedo, ac potius medium quiddam sequor, et quod ille6 ait: Factus sum vespertilio, nequeMea sic est sententia, religiones, ceremoniasque non accessionem aut stabilimentum, sed animam atque spiritum fuisse reipubl., plane uti regnum illud totum fuerit sacerdotale, cuius cum pars quaedam, sed ignobilior, in civicis bellicisque esset posita negotiis, selecti e populo quidam fuere moderatores, qui hanc regerent. De ipso Rege nunquam animum meum inducere potui, uti cum vulgo sentirem. Datum enim illi a numine est, non uti summam Reip. modo, sed, quod erat praecipuum, Ecclesiae teneret. Fuit enim persona ἱερωμένη, cui Dei vox et Prophetae denunciatio auctoritatem, decus atque imperium dedit. Ipsa unctio, quae per vatem fiebat, μεῖζόν τι ἢ ϰατὰ πολιτιϰὴν πραγματείαν erat, et sacram tuitionem ac custodiam notavit. Ego vero Iudaeorum Reges usque adeo cum Levitis sacrificulisque componere non dubito, uti etiam fuisse eos Sacerdotes autumem. Ad Davidem hercle, qui de tribu erat non Levitica, sed Iudaea, illud disertis verbis dictum est ‘filii tui erunt Sacerdotes’. Id Sacerdotium nihil aliud, nisi religionum ceremoniarumque praefectura et summa potestas fuit, quarum curatio tamen et
406
ministerium Levitarum tribui, hoc est, Pontifici et Sacrificulis, atque horum adiutoribus relinquebatur. Id enim eorum erat, victimas caedere, expiationes facere, item alia munia in templo obire. Enimvero quod Regibus ea tempestate ius fasque fuit sacra ceremoniasque instaurare, mutare, sacri(fi)culos ordine movere, errata eorum corrigere, non illud ab hac causa est, quia vates fuerunt - nimis febriculosum hoc quorundam commentum est - sed quod unctione erant initiati, et Sacerdotes constituebantur, ac regnum illis committebatur, quod ipsa nominis vox in biblico codice Sacerdotale appellavit. Atque hoc proprium fuit et singulare Iudaicae genti. Cum in omnem partem bene me versavi, tandem huc evadere necesse fuit: sed haec attingere pretium operae non foret. Haud sane quod magnis obstructa difficultatibus sint, sed quod tractata decus nullum aut nitorem sint habitura, nos popularia quaedam persecuti sumus. Illa aspera et inculta magistris quibusdam relinquimus, qui hodie, cum nondum didicerunt quid sit scire, ac nunquam theologum pictum, ut dicitur, viderunt, nullam tamen rem constanti vultu definire, nihil afferre parcunt. Tu, Groti divine, inter paucos es, queis rectiores sensus indidit excellens natura atque eruditio. Quare iure te admiramur colimusque, magnum labentis in pessima saeculi praesidium atque columen. Vale. Middelb. Zelandorum, 25. Augusti 1615.