Amplissimo Viro Hugoni Grotio Hector Bouricius S.D.
Ex quo tempore Vir Amplissime immortales animi tui dotes condigna, uti solet, fama atque admiratio comitata est, non destiti ex eo tanquam ex plebe proletarius, sublimes ingenii tui virtutes, secreta admiratione complecti, ac mihi de hoc saeculo nedum Republica nostra gratulari, quod in ea extitisset is qui
408
- quod in multis toties desiderabatur - doctrinam cum humanitate coniunxisset, nec iniuria: nam cum in unum te Natura contulerit, quicquid in pluribus conatur, tum illam voluit in te humanitatem ac candorem elucere, ut tibi uni optime eulogion Africum convenire videatur. Ea res effecit Vir Amplissime uti aliquando in illam cogitationem evecti simus, fore ut no(s) licet humi repentes, virtutis tamen tuae unicos cultores, quae tua est humanitas, non aspernareris. Itaque cum hisce diebus anniversarium2 scripsissemus, dudum Tanti viri manibus debitum, passi sumus hoc iam abituriens ad te evolare, non quidem ut illud censeas, cui vix a publicis curis tantum scimus esse ocii, sed ut in nobis illam benemerendi voluntatem de literis ac literatis aequo animo approbes. Atque ego eo melius spero, quod iam pridem intellexi illam inter te et Is. Casaubonum intercessisse amicitiam, quae inter coniunctissimos posset, quod ipsum nisi multis argumentis posteritati foret comprobatum, vel unicum illud iudicium summi viri de scriptis tuis abunde faceret testatum. Etenim ea est tui ingenii dexteritas, ut cum res diversissimas agas, tanta felicitate illud assequaris, ut non didicisse sed in memoriam revocasse videaris, ad quaecunque accedis. Sed postquam te salus reipublicae nostrae negociis publicis admovit, tum vero palam fecisti quid absolutum ingenium posset in quo elaborando natura contendisset. Posset unus ille liber, quo Batavos Republica3 donasti, luculenter testari qua tu vi ingenii ad haec sacra accedas, nisi haec ipsa tibi scriberem Vir Amplissime, cuius quanto est erectior indoles, tanto proprias laudes amoliris. Velis nolis A.V. hoc tibi tribuet omnis ordo, omnis aetas, te prope unum hac tempestate R. Publicae obtigisse cuius humeris sarcina publicae curae tuto imponi ac concredi valeat. Haec de meritis, haec de virtutibus tuis constans fama est. Caeterum homines difficili ingenio atque ab alio aere crasso plorare non vetamus. Vale Amplissime Domine diu superstes literis ac RP. Leoverdiae Frisonum pridie nonas Septemb. ∞ DCXV.Adres: Amplissimo et Clarissimo Viro Domino Hugoni Grotio Icto. ac Syndico etc. Roterodamum. francq.