eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    425. 1615 Oct. 25. Van J. Bingham1.

    Vir clarissime.

    Pergratae fuerunt mihi literae tuae 13. Octobris datae. Eas cum 19. accepissem neque tabellarium invenirem, per quem rescriberem, coactus sum responsionem in hunc usque diem reiicere. Ego vero ante mensem unum aut alterum per Rotterodamum transivi iter Hagam versus instituens; eratque in animo cumprimis te invisere, te salutare, verum impeditus sarcinula - aderat enim uxor itineris comes - famulum meum ad aedes tuas amandavi, qui tibi meis verbis salutem diceret, et non solum festinationem excusaret, sed etiam peteret, ne in deteriorem partem acciperes, quod te insalutato per medium regnum tuum tam audacter permearem. Renunciavit is mihi, te in Senatu fuisse Rotterdamensi maioribus curis occupationibusque districtum. De caetero compedibus hic revinctus teneor. Nullus enim est, praeter me, in praesidio nostro capitaneus. Quo fit, etiamsi maxime velim, ut ne liceat quidem me commovere, aut extra portas pedem efferre. Itaque libris illis, de quibus scribis, uteris quamdiu voles; tam dui autem velle debebis, quoad, quod visum fuerit, legendo absolveris. Interim vero mihi gratulor, etiamsi in re perpusilla, esse tamen a me, quod tibi sit utibile. De controversia inter Whitakerum2 et Baronem3, quamvis, cum primum nasceretur, Cantabrigiae commorarer, plenam tamen narrationem nequeo pertexere. Quae memoria teneo haec sunt: Fuerunt eo temporis in Academia Cantabrigiensi Theologiae professores duo, regius unus, alter Dominae Margaretae, sic appellati, quod hic Dominae Margaretae - quae mater fuit Henrici septimi -, ille Henrici octavi sumptibus in professione aleretur. Cathedram regiam tenuit Whitakerus, Baro Dominae Margaretae. Baro cum Ionam prophetam suscepisset praelectionibus sibi illustrandum, nescio quae de praedestinatione, deque iis

    414

    capitibus, quae a praedestinatione pendent, contra multorum sententiam effudit. Ac latuit quidem initio, quod ad eum audiendum nisi qui valde amarent accederent non ita multi. Postea editis praelectionibus4 - edidit autem Osmundus Lachesius Regalis Collegii socius, Baroni amore et benevolentia coniunctissimus - eorum, qui aliter sentiebant, acerbitatem et criminationes in se commovit; qui, cum eum acrius insectarentur, neque molestiam facessere desinerent, tulit ille aegerrime tantisque contentionibus impar munere praelegendi sibi commisso haud sane libenter decessit. Successit, quantum memini, Overallius5, vir eruditissimus, cuius tu literis tuis mentionem facis. Atque haec acta sunt, nisi fallor, circa annum 82, cum longo post temporis intervallo haberetur disputatio Lambethana6, e qua nati sunt illi eiusdem nominis articuli. Illud constat proxima post disputationem septimana Whitakerum obiisse. Habeo penes me, qui Whitakeri vitam edidit7. Is de morbi causa sic: ‘Iter’, inquit, ‘istud - videlicet Lambetham versus, quo Whitakerus ad disputandum accersitus - molestum sane hieme media, praesertim vero nimiae vigiliae dum serio nimis de re instituta cogitabat, morbi causa fuisse dicuntur, quo laborabat de via, quoque implicitus Cantabrigiam revertitur. Rediit autem Cantabrigiam die Sabbati 29o. Novemb., mortuus est die Iovis 4o. Decembris insequentis’. De successore in professione Theologica non occurrit, quod vere scribam. Verum si tanti putes, vacatque parumper expectare, spondeo me expectationi tuae quam brevissimo tempore plene cumulateque satisfacturum. Ad articulos Lambethanos quod attinet, nunquam hactenus mihi visi sunt. Hoc nihilominus ausim affirmare, durante regno Elizabethae ita habuisse ecclesiae nostrae gubernationem, ut Regina rebus religionis non multum se immiscuerit. Quinimo eam curam omnem Archiepiscopo Cantuariensi demandavit: qui etiamsi Primas Angliae et audiret, et agnosceretur, nihil tamen in rebus maioris momenti ne ipse quidem potuit ex se, aut ex authoritate sua sola. Si quaestio aliqua difficilior vel de doctrina vel de moribus Cleri oborta esset, ad Synodum provincialem recurri debebat; quodque in domo Conventionis - ita locus nominatur in quo habetur Synodus - erat sancitum, non minus roboris obtinuit in rebus Sacris, quam in Politicis quod erat decretum a regni Parlamento. Ut ergo ad id quod quaeris de authoritate, qua articuli Lambethani sunt promulgati, respondeam, sic existimo: profectos esse ab amica potius partium inter se dissidentium transactione, quam a sanctione aliqua iure publico munita. Fateor enim me plane ignorare, quo iure Archiepiscopus potestatem habeat privatim in aedibus suis Lambethanis de controversiis religionis sententiam ferendi, atque ita ferendi, ut ea sententia in vim legis abeat, cum probe sciam, ne Regiae quidem Maiestati concessum esse, ut sine authoritate Parlamentaria statutum condat, cui subditi parere teneantur. Atque haec habui, quae quaesitis tuis respondeam.

    Iam quod in fine literarum tam amice rogas, ut si quid opus sit, tibi imperem, agnosco singularem humanitatem tuam, qui homini iam primum tibi noto tantum in te iuris potestatisque permittas. Accipio sane quod das, sed ita accipio, ut cum amicorum omnia debeant esse communia, in me tu etiam imperium obtineas

    415

    exerceasque reciprocum; audeo polliceri hominem te reperturum, utcumque artibus imperandi non optime instructum, parendi tamen melioribusque qualis tu es cedendi voluntate nemini secundum. Vale, vir clarissime, eumque amare perge, qui excellentem eruditionem cum summa prudentia atque humanitate coniunctam ceterasque virtutes tuas eximias non desinit admirari. Woudrichemii XXV. Octobris CIƆIƆCXV. iuxta Calendarium novum.

    Tibi vere et ex animo amicissimus
    Io. Bingham.

    Adres: A Monsr. Monsr. Grotius Pensionarius de la ville de Rotterdam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E 3. Schrijver is blijkbaar officier, en zal de bij Ten Raa en De Bas, Het Staatsche leger III p. 279, genoemde John Bingham zijn, die in 1604 in het regiment van Robbert Drake luitenant-kolonel was.
    2 - Over Whitaker en de straks te noemen Lambeth articles, zie p. 232 n. 2.
    3 - Petrus Baro, zie p. 232 n. 1.
    4 - Praelectiones; uitgeg. door Osmund Lake, Londen 1579.
    5 - John Overall, zie p. 229 n. 2.
    6 - In margine noteerde Grotius: 1595.
    7 - Vermoedelijk in het ‘Vita’ voor de uitgave van Whitaker's Opera omnia van 1610, maar in het eenige exemplaar, dat ik kon raadplcgen, ontbreken juist de er op betrekking hebbende bladzijden.