S.P. Frater.
Thesium tuarum ordo mihi perplacet. In IV malim ita ponere: Damnati criminis capitalis, vel alterius cuius damnatos lex iubet esse intestabiles. Nam alioqui intestabiles non recte constituunt speciem a caeteris distinctam; omnes enim vetiti testari sunt intestabiles. Ad illud furiosi, mente capti, videtur mihi quod de intervallo dicitur non tam exceptionem regulae quam dicti explicationem continere. Malim ergo dum tales sunt. Ideoque ab eo qui interdum furiosus est
425
factum intervalli tempore testamentum valet. Sic et de mente capto L. 17. Dig. de test.2 adiicitur eo tempore. Thesi VII pro quidam tamen etc. malim, Prohibentur autem quidam natura. In annotationibus ad Thesin IX litera e, rectius ambiguitatem vitaveris si scribas, Si vero quidam mortui fuerint non ideo scriptum testamentum vitiari existimo etc. In Thesi X malim in Thesi omitti privilegia piae causae: est enim Iuri Civili incognitum, ex quo tuae Theses conceptae sunt. Nam Ius Canonicum si admittas multa alia opponi tibi poterunt. Nihil tamen nocebit in annotationibus huius privilegii Canonici mentionem facere. Miror etiam quod partem ultimam de testamento scripto, cum testamento nuncupativo in unam Thesin compegeris. Ordo enim ista separari magis postulat. Ad Thesin XII serio cogita an non suis etiam competat bonorum susceptio contra tabulas, si praetoris beneficio uti malint quam nullum dicere testamentum ex Iure Civili. Scio a multis disputari. Tu elige id quod probabilius iudicabis. In Thesi XV non puto excipiendum militem. Agitur enim in omnibus post primam Thesibus de testamento proprie dicto. Alioqui saepius excipiendus fuerit miles. Itaque rectius ad Thesin I in annotatione ad literam e, adieceris: neque sui praeteritione, aut alterius cuiuscunque personae exhaeredatione voluntas vitiatur. Iurisconsulti definitionem cum tua optime conciliaveris, si vocem ‘iusta’ interpreteris ‘plena’, sicut iustum exercitum, iustam aciem dicimus. Auctores mihi praeter eos, quos lectos tibi video, vix succurrunt, extra pragmaticos quosdam qui rem involvunt magis quam explicant. Corollaria facile ex Claro3 colliges, qualia haec nobis nuper in mentem veniebant:Tractantur hae quaestiones aliaeque similes a Fachinaeo, Claro, Grasso, Mantica5. Ex his elige eas quae tibi prae ceteris placent. Quarta et quinta habent aliquid Philosophici et Theologici. Quintam tractat Sotus6 etiam, et ut puto Vasquius7. Quartam et alias quaestiones ad Querelam et Legitimam pertinentes
426
attigit Faber, Decade XV. errorum pragmaticorum8. Vale mi Frater. 20 Novembris 1615.De librorum pretio nondum me monuisti.
Tuus ex animo Frater
H. Grotius.