eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    428

    435. 1615 Nov. 29. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Illustris Domine.

    Naves vento secundo ab urbe S. Sebastiani huc advectae, mercatorumque literae una venientes, certo nuntiant peractum utrumque coniugium2, eadem in urbe. Dies nuptiarum fuit nonus Novembris. Praesentes fuere, praeter bis binos coniuges, Rex ipse Hispaniae, et Galliae Regina mater; neque una die ac nocte amplius cessatum. Nam postridie Rex Galliae cum nova Regina, ac matre, iter Baionam versus instituit. Solennia ut properata, ita neutiquam pro coniugum magnitudine. Haec sunt, quae ad nos perlata, te celare non potui, suspicatus non potuisse eandem famam terrestri itinere ad vos multo celerius pervenire. Deus optimus maximus et haec, et quae secutura impendent, in Galliae nostrumque bonum, et si fieri potest, pacem Christiani Orbis vertat. Idem te, Vir Illustris, incolumem diu florentemque servet, amicitiae in nos Regiae fidelissimum pignus. 29 Novembris 1615.

    Tuae, qua me donasti, iconi hos versus3 adscripsi:

    Docta tabella refers hominem, qui rectius ipse Magnanimum Regem, cuius imago loquens.
    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 32.
    2 - Zie p. 394 n. 3.
    3 - Niet in Grotius' Poemata herdrukt. Zie L. Aubéry du Maurier, Mémoires (1697) p. 439.