451
S.P.D. Scripseram tibi ante aliquot dies, Magnifice et Amplissime Domine, male me metuere Ecclesiae Bredanae a Musenholio2 qui cum reprobationis absolutae, gratiaeque irresistibilis et indeficibilis dogma tanquam filiolam suam amet atque amplexetur, tamen nec eius, quam tueri vult, opinionis satis est intelligens, nec partis adversae sententiam - quam ubicumque et quandocumque occasionem levem videt, lineamentis distortissimis foedissimisque coloribus depingit - cognoscere vel minimum laborat. Iam ab aliquot retro annis novimus hominem per affinitatem qualemcumque. Semper uti aliis ita mihi quoque visus est nullius vel iudicii, vel industriae; mire ad haec iracundus et pertinax, caeteroquin imis pariter ac summis, quamdiu nullae irarum aut simultatis causae intercedunt, comis ac affabilis; etiam Latine non paulo melius sciens, quam sui plerique ordinis solent. Is ergo cum antea semper nescio quas non monstrosas opiniones, quas vel ipse, per febrim credo, somniasset, vel a malegeniatis quibusdam pessima fide confictas avide arripuisset, spargere per vulgus solebat; tamen ex quo Amstelodamensium, et famosi Zelotarum Ducis3 perperis pravisque consiliis dare se totum coepit, multo seipso saevior factus est; sic ut non aliud nunc speret aut spiret, quam factiones, et triste Ecclesiae vixdum florescentis dissidium. Ad quod facinus tantum utitur, vel abutitur potius, plerisque hominibus adolescentulis. Eorum unus est Amstelodamensium Alumnus4, ac nisi me multum fallit coniectura, τοῦ πλατύποδος5 et complicum emissarius, nomine Spiliardus6, qui subinde Lugduno Bredam, inque eius urbis pagos ventitat; ac paucas ante hebdomadas domum meam venit, multum Musenholianum pacis studium extollens, ac Boxhornium7 et affinem8, quasi non recto talo in obortis controversiis publicitus proponendis incederent, censoria graviter virgula notans, etiam obnixe rogans, affinem primis literis muneris sui commonefacerem: neque enim per Musenholium staturum, quo minus ea in Ecclesia sarta tecta concordia conservetur. Quae cum apud me audeat hominem pene sibi ignotum, et Diamantio affinitate iunctum, quid non apud alios spargere ausit, cogitatu haud difficile est. Alter congerronum est Radaeus9 Ecclesiastae Vetera-
452
quinatis, Lydii10 collegae, filius, discipulus ante pauculos annos meus, sed qui immaturus adhuc disciplinae se nostrae subduxerit, Dordrechtoque Franekeram, indeque Leidam ablegatus, Sibrandiana prius institutione, hinc Polyandri auditione, mox audiendis Homiliis parentis - qui vir nec prima Latini sermonis elementa scit, sed αὐϑαδείᾳ non multos pares reperit - tantum et sibi et parenti maximo intra biennium et trimestre profecisse visus, ut idoneus crederetur, qui pastor fieret Ecclesiae Ooster-houtensis; quod et ambitu paterno facile est consecutus, segnescente indies cleri disciplina, et mutuum mulis scabentibus, ridentibus et ringentibus interim veteribus condiscipulis, qui cum se ei suppares fuisse scirent cum a nobis discederet, nondum tamen eo iam pastore ferulae manus in schola nostra subduxerunt. Sed neque segnem Musenholio navavit operam Pollio, qui iam sic sese iis civitatibus commendabilem facere studebat, ad quas se τοῦ μελλοπενϑέρου Polyandri11 opera brevi vocandum non falso sperabat. Atque hi illi ipsi sunt, qui in Bredana classe ultima, atque alias in conviviis et circulis absolutam Catecheseos subscriptionem importunius caeteris urgebant. Quam ob causam literas ad affinem dedi, quibus subscriptionem istiusmodi, a qua iam ante abhorrebat, penitus dissuadebam. Ostendebam Synodis aliquot confessionis exigi subscriptionem, nulla vero catecheseos; ac synodicae fortassis, minime vero classicalis esse autoritatis, novum in Ecclesia morem inducere; tantoque hoc ferendum minus, quod nusquam in Hollandia ipsa, non in ipsa Classe Dordrechtana, cuius tot annos pars fuisset, consuetudo illa obtineret. Sed et Synodo Gorchomiensi, et edicto Illustrium Ordinum12 potestatem omnibus factam Pastoribus, tam Confessionem quam Catechesin examinandi, ad scripturarum trutinam; quo si quid alterutrius autores humanitus passi viderentur, eius indicium et iudicium fieret in Synodo consecutura; dubitandum autem minime esse, quin aliqua contineantur catechesi, de quibus dissensus sit inter praestantes Ecclesiae reformatae doctores, ut de descensu ad inferos, de iustitia activa et passiva, et similibus: proindeque non debere quemquam ad absolutam eius scripti subscriptionem compelli, priusquam Synodicum iudicium factum esset. Quamquam vero affinis subscriptionem nunquam ἁπλῶς detrectarit, sed dixerit semper nolle tanquam Scripturis Canonicis subscribere, sed ut praestanti Theologiae compendio, in quo si quid fortasse Scripturis ac rationi rectae consentaneum magis dici potuerit, saltem necessaria omnia Religionis Christianae capita salutariter explicarentur, tamen nec hoc modo aliud profecit, quam ut diceretur, nisi ἁπλῶς subscribere paratus esset, redditurum sese novitatis suspectum. Nempe cassa hac terricula percelli, et a proposito dimoveri posse arbitrabantur. Postea per urbem dispersum, proclinare, uti Boxhornium iam diu, ita iam nunc Diamantium quoque in Remonstrantium partes; ut qui Catechesin subscribere formidaret, quam tamen ipse ad populum interpretaretur. Suspicionem auxere, quod duo vel tres Musenholii familiares, qui libellos nuperos ἐριστιϰοὺς legissent - caeteri enim nihil insolens in affinis concionibus animadvertebant - dicerent affinem aliter quaedam Scripturae loca enarrare, quam a Calvino factum esset, quem super iis consuluissent; tum autem, quod cum a gratiae divinae contemptu neglectuque populum dehortaretur, hoc aliquanto fervidius fecisset, nec addidisset, ut Electi hautquaquam vel resistere Spiritui Sancto, vel eum excutere453
possent, quorum utrumque sacro verbo doceremur. Sed et de concione dixerat affinis, gentes non omni veri Dei cognitione fuisse destitutas, sed eam in mendacio detinuisse; planeque videri, nisi id ab iis factum esset, divinam bonitatem ac misericordiam maiori eas gratia fuisse dignaturam; nunc culpa sua perisse, quia citra gratiosum fidei donum nemo Deo placere ad iustificationem ac salutem dandam posset. Ob quem sermonem affinem in Consistorio reum agere non dubitavit Musenholius; sed peragere non potuit. Nempe dixisse dicebat, posse gentes salvari sine fide in Christum; contrarium autem seniores, quos vocant, se audisse profitebantur. Ad haec contigit, ut Lansbergius, Hillerus, alii, Amstelodamensibus aperto schismati studentibus, formulam concordiae13, aut quocumque nomine appellare lubet, ad vicinas Ecclesias miserint, easque inter Bredanam; in qua cum Boxhornius et affinis nihil nisi pacem Ecclesiae spectari viderent, nec abludere ab nupero Ill. Ordinum edicto iudicarent, non gravate manu sua adsensum sunt testati. Non factum mallem, haut quidem quia mali hic videam quicquam; sed quia per quos isthaec procurarentur minus tacituros putarem. Sane vix subscripserat uterque, primo, ni fallor, alibi, mox Bredae res ad Musenholium indeque in vulgus dimanavit. Iamque dicterio hoc notatur affinis, quod qui gravatus sit subscribere Catechismo, hic Illustrium Ordinum Edicto - sic formulam nuncupant - subscriptione sua dignetur: quasi dicant divinis humana posthabere. Dixi ante qui de Ecclesiastarum, aut Candidatorum etiam grege Musenholio maxime studeant; sed et in urbe habet is duos, tres, qui operam ei suam commodent; homines tanti typhi, ut cum literaturae omnis penitus sint rudes, melius cunctis Ecclesiastis sese controversiarum obortarum gnaros esse iactitent. Hos inter quis familiam ducat, me non monente scies, si scias esse unum ex iis aegrorum consolatorem, quo hominum genere iam ab aliquot retro annis nihil reperi nasutius, nihil ad turbandas Ecclesias vel aptius, vel proclivius; imprimis si factionis suae ducem aliquem Ecclesiastarum nanciscatur. Ita, ut alios mittam, memini Dordrechti, Ecclesiastas nullum magis metuere, et concionum et vitae apud vulgus censorem, quam eius ordinis hominem; qui et cum Lydius14 de reprobationis dogmate mollius sentiret, et cuidam separatistae Roterodamensi non in cunctis assentire posset, eum passim traducere coepit apud suos, quasi in Remonstrantium castra descivisset. Sed Lydius, cum tam atrocem, ut ipse interpretabatur, calumniam dissipare vellet, proximis homiliis graviter in Remonstrantes detonuit, multumque ea arte hominis labefactavit fidem. Verum ad Bredanum illum minime sanctum παράϰλητον redeamus, qui similiter apud suos ut Remonstrantem passim traducit affinem. Quemadmodum vero olim nihil Christiani ipso nomine erat invisius, abundeque illud criminis, imo crimina omnia complecti credebatur: itidem Musenholius, παράϰλητος iste, et pauculi eius farinae alii, sic Remonstrantis nomen apud non paucos exosum reddiderunt, ut qui Remonstrantem dixerit, haeresium omnium sentinam, et aliquem qui per schisma ad Patriae proditionem muniat viam dixisse videatur. Sane Musenholius his diebus in mensa amitini nostri aperte ac sine circuitione dixit, Remonstrantium hoc propositum esse, ut paulatim Papatum invehant. Hoc qui apud eos facit qui sunt nobis affinitate coniunctissimi, nec ob prudentiam facile admodum calumniis istiusmodi fidem habent, quid non effutiat apud454
imperitum vulgus? sane iam tantum per se suosque effecit, ut dicantur ducenti, aut circiter hac una de causa a sacra synaxi abstinere velle. Haec male adeo affinem habent, ut iam menses aliquot, sed per intervalla, cum morbo graviter conflictetur, quem non aliunde quam animi aegritudine contraxisse putamus: planeque metuimus, ne si - quod Deus avertat - res in apertum schisma prorumpat, affinis (non) sit ferendo. Sanem oeror multis μοῖραν arcessere solet, ut non temere sit, quod ex etymo hoc moerorem a dolore distinguant Grammaticorum filii. Per adfinem non stabit uti neque per Boxhornium, quo minus Ecclesiae eius conservetur concordia; tantum neuter adigatur ad Manichaica illa publicitus vel docenda, vel audienda. Miseret profecto Ecclesiae, quae vix dum papatus iugum excussit; ac iam nunc per concionatorem istum - Tulliana15 non vulgari tantum consuetudine nunc vocem eam usurpo - suspicionibus ac calumniis a fidis Pastoribus avocatur, absterreturque. Mihi quidem omnimodo laborandum videtur, ut concordia retineatur. Qua autem ratione id confieri possit, tu, Amplissime vir, pro aquilina illa ingenii tui perspicacitate longe citra dubium melius me vides. Dicam tamen quod in mentem venit. Non dubium mihi quin Hagae noris optime Amplissimum D. Martinium, Senatorem Curiae Brabanticae, et Bredani Senatus aliquando partem, eoque qui indolem atque animos Magistratus Bredani optime nosse possit. Quid? si is quempiam Procerum, cui maxime fidat, literis moneat, ne patiantur civitatem suam schismate distrahi misere, sed Ecclesiastis suis praecipiant, ut concordiae studeant, nec in controversiis obortis prudentissimum Illustrium Ordinum Edictum16 transgrediantur, seu Manichaica seu Pelagiana docendo. Imprimis vero, quid si Magistratus illum aegrorum consolatorem, et unum alterum illius ϰιβδήλου monetae ad se arcessat, graviterque commonefaciat, ne ultra crepidam sapere velint, multo minus piis et doctis Pastoribus Ecclesiae suae haereseos notam inurere, ac vulgus a sacra synaxi absterrere velint. Equidem magni referre puto, ne ea civitas schismate turbetur, quae et Ecclesiam habet novellam, et a Principe gubernatur Pontificio17, et magna sui parte principis sequitur religionem, et, quod caput, quae hostili adeo solo est propinqua. Non dubito, quin si quid istiusmodi vel Illustres Ordines, vel Ill. Princeps Mauritius resciscat, principiis tanti mali sint obstituri. Cum ante menses duos tres adesset nobis affinis, autor ei fui, ut quod facile poterat, Hagam excurreret ad reverendum et summum virum D. Uytenbogartium, eique statum omnem Ecclesiae suae exponeret. Nec a consilio eo multum abhorrebat affinis; tantum metuebat, ne si cum eo communicasse consilia sua innotesceret, plus Ecclesiae suae res ea damni daret, ut nunc quidem sunt tempora. Cogitabat etiam, qui Musenholii mos est, facile, si vel levem suspicionem concepisset, hoc sibi exprobraturum; nolle autem hoc committere, quod negare non posset. Haec ego cum scirem, putavi non male me facturum, si vel ipse ad clarissimum Uytenbogartium scriberem, vel, quod postea praetuli, tuae rem omnem prudentiae committerem, qui, si consultum putabis, cum eo rem communicabis. Feci autem omne hoc nullo istius rei gnaro, affine vero tam ignaro quam qui ignarissimus. Pene hoc significare exciderat, - quamquam exigui videatur momenti - ante hebdomades duos Musenholium fuisse in urbe nostra non tam, puto, ob nuptias455
Pollionis quibus interfuit, multa cum Festo - eius latus dextrum claudebat - mussans diutissime, quam ut cum, quem dixi, viro nova turbandae civitatis consilia caperet. Sane ratiocinari possim, uti de Clodio in Miloniana Tullius18, nisi magnum aliquod fuisset, cuius causa urbe exiret, non tum potissimum se ad iter fuisse accincturum; sciebat enim utrumque collegam suum valere male. Sed absente eo famula - quicum consilia sua homo prudens communicare videtur - dixit, non posse in urbe durare, in qua videre cogatur tam multa praeter animi sui sententiam. Intelligo ex quodam, qui Festo utitur familiariter, eumdem cum domum reversus esset Ecclesiae Ter Heiden - cui ante inserviverat Pollio - commendasse illum, qui sub cruce Roterodami - sic loquebatur - concionatus hactenus fuit. Nempe existimatur ille suae constantis ϰαϑαρότητος aliquod dedisse experimentum in urbe vestra, eoque dignus putatur qui iam perpetuus certi loci Pastor fiat. Ego ab istiusmodi hominibus in Bredana dioecesi nihil boni spero, qui prius fratribus separationis, seu Separatistis, ut in Anglia vocantur, seu Donatistis novellis, ut veteri eos vocabulo insigniamus, sese factionis praebuerunt duces. Quamobrem hoc quoque ad affinem primo tempore perscribere animus est, quo cum Collega Boxhornio videat, ne sua pusillanimitate Ecclesiae aliquid adferat detrimenti.Vale, Magnifice, Amplissimeque Domine. Et si occasio dabitur, ne quaeso gravare salutem meo nomine dicere Clarissimo Uytenbogartio, cuius ego salutandi causa superioribus feriis Hagam excurreram; sed cum Principe prandere dicebatur; mihi autem, ob necessaria quaedam negotia, diutius Hagae haerere non licebat: ita factum ut ex quo tempore una tecum ei aderam, praestantissimum virum non viderim. Iterum Vale.
3. Decemb. 1615.
Amplitudini Tuae Observantissimus
Gerardus Vossius.