eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    443. 1616 Jan. 10. Aan Joh. Meursius1.

    Facis rem te dignam, Meursi doctissime, cum amissa longo ab aevo monumenta instauras2, et illam literarum parentem Atticam luci suae reddis; qui labor singularem tuam in evolvendis etiam reconditissimis libris diligentiam monstrat, si tamen monstrari amplius ea res potest, cuius iampridem certissima indicia habet orbis universus. Caeterum siquid me amicum veterem audis, pervelim te parem operam ponere in colligendis disponendisque ad Pandectae nostri ordinem legibus Atticis, quae apud Graecos oratores eorumque Scholiastas passim exstant. Summum id exstabit a te beneficium collatum et iuris et historiae studiosis, neque unquam desinet eius meminisse grata posteritas. Incubuit olim huic labori magnus Scaliger3, sed, si recte memini, non consummavit. Nemo est a quo id potius, quam abs te sit exspectandum. Quod si meae preces non satis apud te valent, excitabo alios amicos communes, Mylium4, Tiardam5, aut plures etiam, si necesse est; omnesque turba facta extorquebimus ne tam honesto voto renitaris. Haec autem aliaque praestare ut possis et quidem diu fac cures valetudinem, quam tibi, coniugi, familiaeque toti opto quam prosperrimam. X. Ian. CIƆIƆCXVI.

    Tuus
    H. Grotius.

    Adres: Viro Clarissimo summaeque eruditionis D. Iohanni Meursio Professori in Academia Lugduni Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 206. Gedrukt Meursii Opera XI p. 260.
    2 - Meursius' De populis Atticae liber singularis in quo Antiquitates Atticae plurimae. 1616. De dedicatie is van 5 Dec. 1615.
    3 - Zie het Leidsche handschrift Scal. 31 (Codices mss. Bibl. Univ. Leid. II: Codices Scaligerani p. 9).
    4 - Cornelis van der Myle.
    5 - Eitzo Tiarda; zie p. 8 n. 2.