Vir Clarissime.
Utor adhuc libris tuis nimium familiariter. Sed faciam propediem finem tuo beneficio abutendi; quanquam velim et alterum adiungi, ut ad dies aliquot inspiciendae mihi dentur schedae2 in quibus veterum sententias de controversiis
461
hodie nimium calentibus collegisti. Speciatim scire velim quid existimes de illo Basilii loco quem citat P. Diaconus libr. de Inc. et Gratia cap. VI3. Nihil enim simile Graeci auctoris legisse memini. Deinde quam existimes fuisse controversiam, de qua definitiones quaedam sunt editae in Concilio Valentino. Praeterea vero cupiam mihi subministrari si qua sunt in soceri tui4 scriptis, quibus adstruatur voluntatis antecedentis et consequentis distinctio, et deficientis fidei veritas ϰατ᾽ οὐσίαν. Si quid est vicissim in quo aut studiis aut commodis possum inservire, scis me monendum, non rogandum. Vale Vir Doctissime mihique amicissime. 30 Ianuarii 1616.Tuus
H. Grotius.