eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    446. 1616 Febr. 1. Van G. Stampelius1.

    Magnifice et Clarissime Vir. Quod praeclara illa eruditio tua et virtus eximia, scriptis et virorum gravium amicorumque testimoniis passim commendata, in me desiderium excitavit, illud ipsum supra pene spem meam nunc impleri, id est quod ex animo laeter, meritasque gratias tantae humanitati et liberalitati me debere ingenue fatear, non modo mihi aditum tam prompte patefieri, sed et egregio simul munere liberaliter invitari. Utrumque magnum, et mihi imprimis iucundum; et cum neutri respondere possim, affectum tamen promptum et animum gratum ostendere et testari semper conabor, mihique honorificum putabo apud tantum virum in aere manere, si intellexero, debitorem hunc vel in postrema tabularum pagina locum invenire posse. Quod ad argumentum epistolae, mihi equidem nihil iucundius aut utilius accidere potuit, quam virorum clarissimorum suffragio et iudicio informari, ac in sententia confirmari de utroque hoc capite. Certamina illa, quae nostro saeculo praeter modum et necessitatem, a plerisque sine ullo fructu, et maximo cum scandalo, agitantur, saepius optavi ad scholas remitti, et non secus ac olim monasteriis et asceteriis includi. Salutarius multo, plebem de sinceritate fidei doceri, et ad vitae honestatem excitari, quam disputationum subtilitate, et altercandi futilitate, ad ostentandum ingenium ab hominibus ad illam rem saepe ineptis suscepta, turbari et non parum offendi. Et, si maxime quoddam sententiarum divortium in quibusdam religionis capitibus, etiam inter concives, seu eundem Magistratum agnoscentes, obortum, - ut certe id a cordatis et candidis negari hoc saeculo non potest - praestaret utramque partem suam tenere sententiam, sine acerba alterius insectatione, donec alteri clara lux per Dei gratiam illuscescat; vel conari alteram magis evidentia argumentorum et lenitate ac morum amabilitate, quam acerbitate convitiorum, et morum austeritate, in veriorem pertrahere sententiam. Sicubi vero Ecclesiae salus et necessitas requirit hostiliter impugnantes et ἀντιλέγοντας ἐλέγχειν ϰαὶ ἐπι-

    462

    στομίζειν2, fiet id commodissime exemplo Christi et Apostolorum ἐν πραότητι, ϰαὶ εἰς τὸ παιδεύειν τοὺς ἀντιδιατιϑεμένους, ut ad veritatis agnitionem adducantur dissidentes nec infirmi offendantur. In quibus et coercendis ut et in aliis Magistratui sua potestas et auctoritas non immerito salva semper esse debet. Sicut et laudem merentur Illustrissimi Ordines, quod dogma illud τοῦ προορισμοῦ δυσνόητον extra Scripturam, publico edicto3 ad scholarum pulpita relegarint. Nec modo in his, sed et in aliis, quae εὐταξίαν spectant, Magistratui suum ius et potestas, cum nec ab αὐϑεντιϰῇ nec ϰριτιϰῇ Ecclesiae potestate excludi possit, cui et Ecclesiae non minus ac Reip. cura commissa, iuxta tamen verbum Dei. Adeoque semper Ecclesia et Resp. connexae fuere, ut in patriarcharum familiis primogenito ius sacerdotii et regni simul committeretur. Nec diffiteor, si solis Ecclesiasticis totum hoc permittendum, Ecclesiaeque res horum nutu et non raro affectu versandae, non modo Ecclesiam et Remp. contentionibus istorum disrumpi et divelli, sed et metuendum iterum similem tyrannidem, qualem superius saeculum magno suo malo expertum, dum Ecclesiae caput aliud quam Christum agnosceret. Utinam cum Pontificio iugo etiam reliquiae huiusmodi penitus fuissent excussae! Quae adhuc mordicus saepe retentae, non parum negotii facessunt Ecclesiis, et non raro occasionem praebent, ut et alia, minus incommodi alias habentia, in eandem offensam simul incurrant, et reformationis censuram subire cogantur. Unde subinde nova certaminum seges pullulat, quae merito et Magistratus auctoritate et prudentia pia supprimenda et coercenda, et curandum, ut omnia in Ecclesia fiant εὐσχημόνως ϰαὶ ϰατὰ τάξιν.. Et hanc sententiam, contra intemperiem quorundam sciolorum et zelotarum, confoederationem illam nuper renovatam sugillantium, et palam impietatis damnantium, voce et scripto defendere coactus sum. Sicut pagellas illas, licet incompactas et incultas, DD. Legatis4 id expetentibus, legendas exhibere ausus fui; cui meae temeritati et τῇ παρρησίᾳ ipsos pro singulari humanitate ignoscere non dubito. Rogandus Dominus, ut consilia iila confoederatorum, ut hactenus, ita deinceps secundare, et ad Ecclesiae suae et Rerumpub. conservationem et amplificationem dirigere velit, quo hostium sanguinaria consilia dissipentur, et in caput autorum recidant. Eundem etiam oro, ut inclytam vestram Remp. omnesque Proceres eius, et M.T. florentem et incolumem diu conservare velit. Pro eleganti et vere docto libro5 gratias ago quam maximas, et quia iam nihil quo animum gratum testari possim, pagellas hasce seu παίγνια potius remitto, χάλϰεα χρυσείων6, eaque in meliorem partem accipi, et non tam a se, quam animo offerentis aestimari, peramanter rogo. Lub. Kal. Febr. CIƆIƆCXVI.

    T.M. observ.
    G. Stampelius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 436. Over den schrijver zie p. 416 n. 2.
    2 - Demosthenes, de Haloneso 33.
    3 - Zie p. 293 n. 2.
    4 - Zie no. 428 n. 1.
    5 - Ordinum Pietas.
    6 - Homerus, Il. Z, 236.