509
S.P. Vir clarissime. Aberam in ditione Monasteriensi cum tuae literae per Nassavici Comitis Quaestorem deferrentur, atque inde in varias provinciae partes publico privatoque nomine fui distractus, itaque tardiorem rescriptionem excusabis. Pergrata fuere testimonia vestrarum consuetudinum in caussis feudalibus. Rogo item, ut si aliquando apud vos iudicatum est heredem lateralem, cui hereditas allodialium ac feudalium sanguinis iure pariter delata est, non posse agnitis feudali(bus) allodialia repudiare, seque defuncti aere alieno exonerare, ut eius sententiae exemplum mihi transmittas. De insularum iure mitto testimonium nostri Senatus cum exemplo Cothanae2 sententiae, cuius quidem verba aliam paulo commodiorem admitterent interpretationem, sed per consuetudinem longaevam in eum sensum detorta sunt, ut non iurisdictionis modo sed et proprietatis dominium ac possessio sit eius Comitis, per cuius Comitatum flumen fluit, quique theolonea habet et conductus in ipso flumine.
De Theologorum contentionibus optime iudicas. Audio quosdam utriusque partis selectos auctoritate Ordinum de pacis conciliandae conditionib(us) deliberare; faxit Deus, ut tandem commodam aliquam moderationem inveniant. Nisi enim tempestive resistatur, perniciosa paulatim axiomata erumpent, quae primum quidem Ecclesiae εὐταξίαν, mox et reip. statum labefactabunt. Itaque tuum est vir cl., qui a teneris annis Theologiam cum civili Philosophia coniunxisti, quique facile vides quid agatur, omnibus ingenii atque auctoritatis viribus in publicum consulere, ne Christiana libertas in licentiam degeneret. Valde equidem mirandum ac dolendum est, viros optimos ac prudentissimos, quibus incendium domi natum plus satis negotii facessit, non satis cavere ne novorum ac magis periculosorum incendiorum semina sibi ab exteris accersent.
Ante paucos dies Gelriae nomine Senatui Status adscriptus est vir humanissimus ac doctissimus mihique intimus Iohannes a Goch3, Ictus ac consul Zutphaniensis, quocum mihi frequens atque honorificus de te sermo fuit, eique auctor fui, ut in tuam sese familiaritatem insinuaret: hac enim ratione frequentioribus ipsius ad me literis tui iucundissima memoria mihi revocabitur. Ille etiam, qui te non aliter hactenus quam fama atque scriptis sibi cognitum summe coluit, in amicorum numerum admissus, nihil quod ad tuam vel tuorum dignitatem vel utilitatem vel voluntatem pertinere intellexerit, omissurus est. Petieram aliquando ut tua tuaeque coniugis insignia mihi communicare ac permittere velles, ut praedioli mei suburbani vitreis fenestris inter meos necessarios inscriberem, idque iterum rogo. Vale V. Cl. (cum) coniuge atque adfine4, nec non D.D.
510
Hogherbetio, Milio, atque Heins(io)5 nostro officiosam a me salutem. XVI Martis Ao. CIƆIƆCX ....Tuus
Fredericus Sandius.