eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    454. 1616 Maart 19. Aan Willem de Groot1.

    Domum ut veni, coepi cogitare de eo quod proposueras ex Instit. quib. mod. toll. obl. § praeterea2, quem locum ubi cum L. 1. Dig. de novat.3 contuli, inducor ut credam ideo novationem contingere pupillo promittente sine tutoris auctoritate, quia si merum ius naturae spectatur, obligatio inde aliqua possit existere; quod in servo locum non habet. Servus enim is est, qui neque actus sui neque rerum habet potestatem. Pupillus autem et liber est et dominus. Sed ius civile infirmitati eius consuluit, quam non respicit merum ius naturae. Unde servus nullo auctore recte promittit, quia quod promittat non habet, excepto eo, quod in causis peculiaribus ob utilitatem inductum est. At pupillus recte promittit, auctore tutore. Quare et eo propendeo ut in L. 1. Dig. de novat.4 naturaliter teneat, interpreter: teneret, nisi nempe lex obsisteret. In servo nihil opus est ponere legem obsistentem. Satis est si servum ponas. Hoc enim posito, nec tenet nec teneret obligatio, etiamsi lex nulla humana hoc ipsum dictaret. Quod alii dicunt existere obligationem naturalem, sed effectum eius esse nullum, mihi nondum probatur, quia vox ipsa obligationis effectum notat. Neque per naturam mihi videtur possibile, ut quod tu mihi debeas id mihi retinere non liceat. Et regula est universalis, quod natura debetur non repeti solutum, L. naturaliter Dig. de cond. indeb.5. Et aperte nimis non obligari pupillum iure naturali docet Lex pupillum Dig. de oblig. et action.6. Non dixerim ergo existere obligationem aliquam sine effectu, sed exstituram fuisse ni lex obsisteret aut si legis praescriptum esset observatum. Quare et merito rem amittit creditor, qui a pupillo inutiliter stipulatur, quod ab eodem utiliter stipulari poterat, accedente scilicet tutoris auctoritate, quae iudicii infirmitatem suppleat. Haec ad te perscribenda putavi.

    An res urbanae permissurae sint ut ad vos excurram, multum dubito; neque tamen cessabo allaborare. D. Corvino dicas velim me cum viris prudentissimis egisse de libelli Thomsoniani editione: eos ita aestimare omnem frugem libri perituram, si D. Bertii scriptum7 eodem tempore emanet quasi ex constituto. Gratior enim multo erit liber, si nihil existimetur habere commune cum causa Bertiana et plures lectores, forte et adstipulatores, inveniet. Vale mi Frater et strenue studiis incumbe. 19 Martii 1616.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 758. Voor den inhoud zie p. 499 n. 4.
    2 - § 3 Inst. III, 29.
    3 - L. 1 Dig. XLVI, 2.
    4 - L. 1 Dig. XLVI, 2.
    5 - L. 13 Dig. XII, 6.
    6 - L. 59 Dig. XLIV, 7.
    7 - Zie p. 499 n. 2 en n. 3.