eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    511

    455. 1616 Mei 22. Aan P. Cunaeus1.

    Primum omnium, Vir Clarissime, Deum veneror sacri coniugii auctorem, ut hoc matrimonium2, tibi, novaeque nuptae, nostrisque omnibus sospitet. Ego vero has tibi nuptias non ut unus e vulgo, neque hercule dicis causa gratulor; sed pro ea reverentia, qua praeclaros in gerenda rep. aut in literis viros semper sum prosecutus, partem aliquam meae felicitatis arbitror, quod prudentissimo socero doctissimus gener obtigisti, ita ut et tua studia auctoritati ipsius ornamento, et tuis studiis ipsius auctoritas praesidio esse possit. Sicut autem magnae mihi voluptati fuit, quod ex benigna tua invitatione me in classe prima amicorum tuorum poni intelligo, ita sane dolet quod hoc tuo beneficio uti mihi non licet. Cum tua mihi epistola traderetur, veniebam tum recens Dordraco, cuius urbis magistratui ad peragenda quae restabant negotia inter nos communia id ipsum tempus condixeramus, quod auspicatissimis tuis nuptiis constitutum video. Quanquam autem omnia mihi negotia vilia sunt prae conspectu tuo, socerique tui et tot summorum virorum, quorum ego amicitiam praecipuum vitae meae fructum iudico, tamen, quae mea est servitus, non video, quomodo aut dictus dies diffindi possit, aut ego eximi negotiis meo ministerio inchoatis. Accedit quod uxor - quae ipsa quoque pro vocatione immensas agit gratias, faustaque omnia pactae tuae apprecatur - ea est valetudine, quae medici ope quotidie indigeat; quo nomine socrum quoque iamdudum abiturientem vix hic assiduis precibus retineo. Eadem causa nos coëgit cognato nostro, Senatoris Vosbergii fratri3, multum nos roganti operam similem denegare. Opus forte esset operosiore excusatione, nisi apud aequissimum iudicem causam hanc agerem. Unum ergo rogo ne haec mea necessitas aliqua ex parte amicitiam nostram imminuat, quae a me plurimi facta semper, a te vero officiis plurimis et hoc insuper recenti contesserata est. Vale, vir Clarissime et me amplissimo viro, socero tuo, si placet, commenda. Rotterodami XXII. Maii. CIƆIƆCXVI.

    Tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Hoochgeleerde wyse zeer voorzyenige heere Peter Cunaeus doctor in de Rechten ende Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Cun. 2. Gedrukt Cunaei Epistolae p. 98.
    2 - Cunaeus huwde 28 Mei 1616 met Maria van Zeyst, dochter van den Leidschen Pensionaris en Secretaris van Curatoren, Nicolaas van Zeyst.
    3 - De raadsheer Caspar van Vosbergen had twee broers, Johan, Gecommitteerde Raad van Zeeland, en Josias, Rekenmeester van Zeeland.