eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    456. 1616 Mei 29. Aan G.J. Vossius1.

    Iam dudum, Vir Clarissime, pudoris obliviscor, quod praestantissimas tuas chartas2 tam diu detineo. Neque tamen furtum me fecisse arbitror, ut qui domini chartarum benignitatem in omnes, et mei amorem satis noverim, ita ut quod iniussu ipsius feci ipso tamen non plane invito fecerim. Legi non omnia, sed pervolvi omnia, legi pleraque, summo cum gaudio, cui tamen intervenit dolor

    512

    hoc nomine quod tam eximius labor ob iniquitatem temporum fructu suo careat. Ego pene superbior quam par est effectus sum quod quae mihi videbantur priscae fidei maxime consentanea, eadem abs te prolata ac probata video. Sed nunc totam de Gratia et quae cohaerent controversiam ad tempus seponam, et videbo num quid lucis afferre possim quaestioni de Iure Summarum Potestatum in Ecclesia3. Quanquam enim ab iis quae pridem scripta tibi ostendi non recedo, puto tamen aliqua posse paulo dilucidius exponi. Iamdudum incipere cogito; sed nova quotidie negotia miserum me retrahunt: nunc demum video quo me servitutis detruserim. Attamen τὴν σπάρτην ϰοσμητέον4.

    Habeo a te libros complures istius argumenti, quos etiamnum retineo, quia aliunde habere vix licet. Est inter eos liber Conciliorum τῆς ϰαθολιϰῆς a Iustello editus; nescio an habeas eiusdem Africana Concilia5. Notae illius mihi perplacent, si habes, velim uti. Velim insuper scire quinam hoc saeculo, ex Hebraeorum magistris τὴν Ἰουδαίϰην πολιτείαν accuratissime descripserint: nam hoc quidem in argumento ex sola Sacra Historia sapere perdifficile est. Rogo si quid potes me adiuves et valetudinem tuam, vel mea causa, cures diligenter. XXIX. Maii 1616.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 33.
    2 - No. 447.
    3 - Zie p. 349 n. 4.
    4 - Cf. Stobaeus 39, 10.
    5 - Christophe Justel gaf uit: Codex Canonum Ecclesiae Universae. 1610; en Codex Canonum Ecclesiae Africanae. 1615.