Vir Clarissime.
Aliquem esse Amstelodamensis nostrae legationis2 fructum apud bonos, serio patriae gratulor; esse autem qui Ordinum facta omnia in partem deteriorem rapiant, id vero mihi ex animo dolet. Pastoribus enim ad dogmatum licentiam aut ad schisma propendentibus ecquod erit remedium, publica auctoritate per calumnias pessumdata? Ego de omnibus quos interius novi optima mihi polliceor, de me vero certus sum mihi nihil privatarum publicarumve rerum tam cordi esse quam ut pro virili succurram laboranti Ecclesiae. Scit Deus id me agere ut modica quaedam in Theologicis controversiis retineatur libertas, qua sublata necesse est novas ex secessionibus secessiones fieri. Caeterum ab iis dogmatis, quae vetus Ecclesia damnavit, neminem magis abhorrere. Hoc meum studium si hominibus probare non possum, at aliquid est secum ferre conscientiae testimonium. Eventus non est in nostra manu. Attamen ut cuncta adversa accidant certum est a tam honesto proposito non discedere. Tibi adversus imminentia odia aut certe amicorum friguscula fortem animum precor. Affinis tuus3, amicus olim meus, quod vult, ut video, valde vult, et illud petitum ex parentis auctoritate telum
519
aequo vehementius torquet. Utinam aliquando tecum, cumque Diamantio4, itemque uno et altero quibus pax Ecclesiae cordi est colloqui liceat, et expendere quae tam perturbatis rebus consilia sint potissima. Multum enim angor animi metuoque ne medendi tempora elabantur. Cogita quaeso. Caussam quam apud Mylium5 egi, tecum mihi esse communem non dubito; non amo Pelagii patronos, neque extra sacras literas temere quicquam asseverantes.Ad Typographum6 apertas literas mitto; non sum de phaleris istis multum sollicitus. Christum patientem7 recudendum iudico, ideoque velim aliquod eius exemplum ad me mitti, ut errata typographica corrigam, quando ipse nullum habeo. Adami exsulis poëma8 iuvenilius est quam ut ausim addere. Nescio an habeatis παράϕρασιν tituli Institutionum de Rerum Divisione9, quam fratri dederam; videtur enim mihi non esse infra censum caeterorum, quae lusimus. Ubi non longe a fine aberit editio cogitandum erit de Praefatiuncula. Ego me meaque omnia tibi unice commendo. 17. Iulii. 1616.
Tuus totus
H. Grotius.