eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    468. 1616 Aug. 6. Van J. Overall1.

    Salutem in Christo.

    Clarissime Domine et amicissime. Accepi literas tuas sane gratissimas, quas per discipulum D. Drusii τοῦ μαϰαρίτου eo mihi nomine gratiorem, miseras. Ex quibus postremas meas, tuis cum edicto, dum ab urbe aberam, missis respondentes, intercidisse intelligo2, nequicquam aliud fere, quam obitum amicissimi et praestantissimi Casauboni condolentes, cuius vis doloris aliis tum quidem omnibus supersedere coegit. Nunc quod scribis subvereri te, ne molesta esset mihi interpellatio tua, neve commercia haec amicitiae his infestis temporibus in calumniam paterent, crede mihi sancte affirmanti, optime Groti, nec iucundius mihi quicquam tuis literis posse accidere, nec in hac vestra causa de praedestinatione et gratia divina, tam iusta, tam pia et orthodoxa, me cuiusquam mortalis calumniam metuere; mihi enim in his pro minimo est, ut a quoquam iudicer aut ab humano die. Itaque gaudeo, quod scribis apud vos Ecclesiae statum paulatim ad quietem redire, et molliores - imo meliores et veriores - de praedestinatione sententias plures indies in assensum trahere. Faxit Deus, ut hoc magis magisque fiat! Sed prodeunt quotidie eiusmodi libri ab iis, qui spretis Patrum sententiis, suum purum privatumque spiritum in rebus fidei sequuntur, ut vix huius furoris finis tam cito sperari posse videatur. Pontificii quidam docti, etsi Augustini sententiam ex professo teneant, ostendunt tamen se valde in vestram inclinare.

    523

    Lege Cardinalis Toleti3 annotationes in Epistolam ad Romanos 31am. in Cap. VIII, vers. 28, in fine; tum et quartam ac quintam in cap. XI, vers. 5, et 6; et vigesimam in cap. III, 24. Iudicabis bene scribere in hanc rem et sententiam. Ut ita videri possit paene ἀδιάϕορον, sive posteriorem Augustini sententiam, ad mentem Prosperi et Fulgentii explicatam, sive priorem, adversus Pelagium et Semipelagianos ex posteriore emendatam sequamur. Sentio certe Toletum vestram valde probasse. De Thomsoni nostri libello4 typis dato, ut scribis, vereor ne exemplar illud, quod habetis, a notario multa peccet; habeo nunc aliud eius exemplar, paulo melius, ut opinor, descriptum, quod vel collationis gratia transmisissem ad te, si habuissem cui commode possem dare. Bene comparatum est, et quidem divinitus, quod in tam lato contemptu antiquitatis summas potestates habetis tam recte affectas, tam sedulo pro bono Ecclesiae simul et Reipublicae vigilantes, ut nec abripi se sinant inscito zelotarum ac turbonum zelo, nec vereantur obviam ire novitatibus, illis praesertim, quae officiant pietati et concordiae. Det vobis nobisque simul Christus Dominus noster suam illam, quam moriens Apostolis reliquit, pacem, ut, secundum Apostolum5, τὸ αὐτὸ λέγῃτε πάντες, ϰαὶ μῆ ᾖ ἐν ὑμῖν σχίσματα, ᾖτε δὲ ϰατηρτισμένοι ἐν τῷ αὐτῷ νοὶ, ϰαὶ ἐν τῇ αὐτῇ γνῶμῃ, saltem εἰς ὃ ἐϕϑάσαμεν τῷ αὐτῷ στοιχεῖν ϰανόνι, τὸ αὐτὸ ϕρονεῖν. Vale. Londini ex claustro quorundam6 fratrum Augustin. Iul. 27. 1616.

    Tuus in Christo
    J. Overallus.

    Covent. Lichtfeld.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 474. Antwoord op no. 460.
    2 - Zie p. 516 n. 5. Overall's brief, dien Grotius niet ontving, moet van midden Juli 1614 (Casaubonus overleed 11 Juli) geweest zijn.
    3 - Franciscus Toletus (de Toledo), In Epistolam B. Pauli Apostoli ad Romanos Commentarii et Annotationes. Mainz 1603.
    4 - Zie p. 244 n. 1.
    5 - I Cor. 1, 10.
    6 - lees: quondam.