eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    469. 1616 Aug. 11. Van J. Rutgersius1.

    Meministi puto, Virorum maxime, quo ambitu nuper Illmus. Principis mei legatus2 a te famam, hoc est vitam, postularit. Ac tu tunc neganti similis laborem quidem deprecatus es, verum ita, tamquam qui nolles vincere. Equidem non dubito quin illa singularis ac prope divina humanitas tua optimi virorum voto iam satisfecerit; ut tamen scias, quantopere ea in re laboret, statuit, quod ipsi minus successerat per me tentare. Nunc igitur, si coniunctae duorum amicorum preces pluris apud te erunt, rogo ac obtestor, ut tam honestae Illustris viri petitioni satisfiat. Unico Epigrammate, eoque brevissimo, tota res transigetur. Et ille eo nomine beatum se futurum putat, si ab eo viro posteritati tradatur, cuius divinas virtutes omnium gentium atque populorum consensus posito genu colit ac adorat; neque tibi dedecori futurum est, si eius viri amicitia usus esse dicaris, quem unicum prope fugientes literae patronum vocant ac respiciunt. Vale clarissime mortalium neque precibus utriusque nostrum difficilis veni. Scribebam Lugd. Bat. XI Aug. CIƆIƆCXVI.

    Virtutum tuarum cultor atque admirator unicus
    I. Rutgersius.

    Adres: Amplmo. ac Clarmo. viro Hugoni Grotio Syndico Roterodamensi. ibidem.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. 30 A 9 n. 2.
    2 - Zie p. 522 n. 1. Het epigram op Van Dijck in de Poemata (1617) p. 377; (1670) p. 261.