524
Vir Illustris.
Serius tibi respondeo, partim negotiolis impeditus, partim graviter afflictus sensu praesentium, et, ni cavemus, impendentium malorum metu. Nam et de religione dissidia, pro quibus componendis tantopere laboratum est non sine spe aliqua secundi eventus, recrudescunt, eorum flabellis, quos omnibus pacis suasores esse oportuit. Hi sunt, qui impotentiae suae satellites quaerunt Magistratus, et per Ecclesiae rupturam impetum in rempublicam faciunt, quae sola concordia hactenus stetit. Accedit, quod in vicina urbe2 .... contumaciter imperio plebs horrendum atque exitiale exemplum praebuit. Quid nobis saevius posset hostis imprecari? His ego saepe commotus, memet recolligo, cum prudentiam eorum specto, quibus patriae nostrae gubernacula sunt credita, quos spero partim summa animi moderatione, partim salubri severitate restituturos disciplinam et Civilem et Ecclesiasticam. Solatur me interdum, - si tamen ex alienis malis solatium capere fas est - quod illae quoque gentes haec mala non effugiunt, quas partim regiae Maiestatis reverentia, partim corporis sui magnitudo extra hos casus ponere debuerant. Nimirum ea sors est rerum mortalium, ut non modo perpetuam, sed diuturnam quoque felicitatem non ferant. Viri summi Thuani vicem3 haud secus, quam par est, doleo, et conabor facere, quod mones; sed imparem me officio consolandi sentio, ipse animi aeger et consolationis indigens. Quod unum potui, quo ipsum cultu prosequar Epigrammate4 sum testatus, simulque consilium dedi, quod mihi optimum videtur, ut suis se virtutibus involvat. Nefas enim sit ea Thuano prodesse, quae cuivis e vulgo dici solent. Leges cum venia, Vir Amplissime, foetum animi minime defaecati; tibique servare poteris, donec doctissimus Heinsius5 paria tanto malo remedia sufficiat, ut nostrum hoc, nisi nimium displiceat, maiori navigio velut ἐϕολϰὶς accedat. Pro tua tam prona in me benevolentia, quam verbis factisque exhibes, gratias referre non est nostrum: nisi, quae tua est aequitas, redditum interpretaris beneficium, quod agnoscitur. Vale, Vir Nobilissime, patriae tuae et bonorum omnium grande praesidium. Rotterodami, 13. Augusti 1616.