Vir amplissime!
Non es longa epistola cruciandus, satis enim superque mihi praestas, si, quae mitto Poemata2, legis, quae menda satis multa a typographo habent, utinam ne plura ab auctore. Ad pueritiam redeo, fessus virilibus curis, experturus an maiore cum gratia et invidia minore ioca quam seria edere liceat. Apud exteros, ut spero, non iniucunda erit rerum in patria nostra gestarum memoria, quae se per omnes ferme paginas diffundit. In Gallia Thuanum, te vero unum in Germania vindicem et patronum opto.
Res nostra publica mediocriter valet, nisi quod aegrotante Gallia ex contagio languet. Ecclesiastica dissidia modo residunt, modo insurgunt iterum, qui mos tempestatibus. Hi qui ad clavum navis sunt positi, tribus in rebus spem omnem ponunt medicinae, in summarum potestatum imperio ad tuenda sacra, in mutua συγϰαταστάσει circa dogmata, quae nec vetus nec recentior ecclesia definivit, et in acri cura compescendi licentiam eorum, qui πηδῶσιν ὑπὲρ τὰ ἐσϰαμμένα ϰαὶ ϰινοῦσι τὰ ἀϰίνητα. Utinam a Paraeo3 vestro, cuius magna est apud nostrorum quosdam auctoritas, obtineri scriptum consilium posset, quale a Molinaeo4 habemus, de ferendis sententiarum discrepantiis, salva ecclesiae
531
unitate. Sane non video, quomodo, quod ipse tam sancte offert Lutheranis, negare possit his, qui ex quadrante tantum sunt Lutherani: hoc est, qui de naturis Christi, de sacramento dominici corporis et sanguinis, deque aliis plurimis non cum Luthero, sed cum Calvino sentientes, in solo praedestinationis ϰαὶ τῶν ἐχομένων dogmate Luthero quam Calvino malunt accedere. Vale vir summe et nos amare ne desine.Hagae Comitatensi XXIV. Sept. CIƆIƆCXVI.
Tuus perpetuo
H. Grotius.
Alterum exemplar velim te curante ad Gruteri manus perveniat cum salute.