Amplissimo spectatissimoque viro, d[omino] Hugoni Grotio, s[alutem] p[lurimam dico].
Cum, vir undecumque doctissime, nullum sit tam angustum beneficium quod non
150
benignus interpres extendat,2 omnino quoque nullus dubito quin meae quoque theses, quibus inclytum atque illustre tuum nomen praefixi, gratae sint futurae.3 Tibi itaque, viro incomparabili, saeculi nostri Varroni,4 penes quem doctorum consensus literarum principatum esse voluit, studiorum meorum futuro - ut spero - Maecenati et promotori, cuius ductu auspiciisque famae viam ingredi aliquando possim, hasce de Politiarum initiis theses l[ibens] m[erito] inscribo, ex animo, ex officio, quia cupio, quia debeo. Debere cupio, ut accepisse beneficium videar, cupere debeo, ut gratus accepisse. Tu vero, vir incomparabilis, saeculi Varro, future Maecenas, quod cupio cape, quia debeo; quod debeo cape, quia cupio, pro animo officium aestimans; et quemadmodum quae per pellucens vitrum aspiciuntur, videntur esse grandiora, ita quae in munusculo hoc parva sunt, ea assumtis amoris specillis maiora tibi videantur.Vale, literarum literatorumque praesidium et decus, tuumque Graswinkelium, qui te admirabundus suspicit submissaque reverentia veneratur, in clientum tuorum numerum recipe,
tuus ex asse,
Theodorus Graswinkel.
Dabantur die 15 Octobris anno 1616.
Dedissem has eodem die deferendas ad D[ominationem vestram], sed incommodum intelligebam D[ominationem vestram] Hagae in consessu illust[rium] Ordinum esse, quare cum ex avunculo Basio5 intellexissem die Sabbati discessuros Ordines, has quamprimum potui ad D[ominationem vestram] deferendas dedi.6
Adres: Amplissimo, spectatissimo ac plane incomparabili viro, d[omino] Hugoni Grotio, Roterodamensis reipublicae syndico. Per amicum.