V. Cl. Hugoni Grotio S.
V. Cl. Cum tabellarius noster huc iturum se diceret omittere nequivi, quin et literas ad te darem et a gravioribus negotiis vocarem ad intermissionem. Turbones enim tantum hoc tempore sumus illorum, quibus ut summa caritas, ita grave temporis dispendium est. Magni enim illi animi referentes perennes illos motus orbium non facile quiescunt, et tanquam stellae metam stationis suae non lubentes excedant. Nobis autem et tardi soles eunt et suppetunt otia, quod tum demum palam facere solemus, ubi alios trahimus in pretiosi temporis abusum. Eos dico V. Cl. quibus metienda dies ad clepsydram est, et qui in circo sunt motu velocissimo eunt ad lauream perennis gloriae. Spondere enim eam sibi coelestes illi animi possunt, vel ex hac maxume coniectura, quod vivos omnes trahant in admirationem, qui literariis sacris intersunt. Ita ut multi demirari naturam videantur quod declinante aetate prodigiose ludat in ortu talium ingeniorum, quae dum fatale pignus imperii custodiunt loquuntur etiam indies, et scribunt Sybillinos. Poemata tua dico et orationes2, quorum illa divini ingenii ac spiritus, hae summae prudentiae vera testimonia sunt, quae praeter plasticam aut statuariam suis conscientiis sera posteritas inscribet. Tua illa mi Groti non venient in sortem Libitinae, si consultore egueris abi in votum saeculi quod demereri divino ingenio perge et Winsemium tuum amare. Vale V. Cl., V. Nov. CIƆIƆCXVI.
Tui observant.
P. Winsemius.
535
Rescribe quid de Discursu Politico3 videatur, et Poematio illo, aut Epicedio. Salutat te D. Bouritius4.
Adres: Mijn Heere Hugo de Groot Raedt ende Pensionaris der stadt Rotterdam. Francq.