eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    484. 1616 Nov. 17. Aan G.J. Vossius1.

    Impediunt adhuc studia mea sive morbi reliquiae, sive attenuati corporis imbecillitas, sua quoque vitia animo transfundens. Interim Deo gratias ago quod tantum mihi temporis a negotiis liberum mihimet excutiendo atque explorando concesserit. Ego cum multa in me deprehendam, quae per Dei gratiam emendatum iri confido, in eo proposito, cuius ergo tantas offensas calumniasque sustineo, nihil invenio, cuius me aut pudere aut poenitere debeat. Neque tamen honesti consilii conscientia certum aliquid de eventu spondet. Veteris forte legis ea fuit promissio. At nunc saepissime laudabiles conatus adversis obrui et Scriptura nos docet et experientia. Qui primi Evangelicam reformationem aggressi sunt Principes in carcere magnam vitae partem egerunt; eorumque alter Electorali dignitate ab homine sibi coniunctissimo spoliatum se vidit. Itaque homines saepe optimi laboris acerbos ferunt fructus: neque tamen dubitandum est quin illis ipsis conatibus bona causa, si non in praesens, at in sequens aevum proficiat. Magnarum rerum tarda sunt semina. Neque exiguum est id in quo laboramus, ut in tanto dissidentium opinionum conflictu ostendamus nos credere Ecclesiam Catholicam, idque ipsum factis testemur, cum iampridem tota Religio Christiana in partium studiis constare sit credita. Mihi ϰέϰριται pergere in hoc cursu, eventum autem divinae providentiae relinquere. Novit ille spectator omnium oculus nihil a me in hac causa privatum quaeri. De Christi satisfactione vidi nuper Smiglecii libellum2, qui proximo mercatu prodiit. Agnosco multas συνεμπιπτώσεις etiam in iis quae a prioribus Socini adversariis observata non sunt. Metuo ne ei quaedam sublegisse videamur. Et tamen satis multa restant nostri laboris propria. Prodiit et de Politia Anglicana libellus puritanissimus3, Amstelodami cusus, sed mutata est epigrapha, credo ne urbs illa in Britannia infamaretur. Video idem illorum et eorum qui nos exercent esse ingenium, contemnere vetustatem et sanctimoniam ponere in Ecclesiae dilaceratione. Quid nobis possent hostes crudelius imprecari? Devorandus mihi erit is quantumvis magnus liber, antequam

    536

    nostra commentatio de Iure imperii4 edatur. Academiae incendium5 male me habet in eius sinu nutricatum. Sed saevior ille est ignis, quem tot manus in Ecclesiam iaculantur, quorum furorem - plane enim furentium est in sui corporis membra grassari - reprimat Magnus Ecclesiae Pastor, cuius benignitati te tuamque familiam, vir optime atque unice dilecte, commendo. Rotterodami. 17 Nov. 1616.

    Tuus ἀνυποϰρίτως
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 36; Epistolae ecclesiasticae p. 475.
    2 - Mart. Smiglecki, een Poolsch Jezuiet, schreef: De Christo vero et naturali Dei filio eiusdemque pro peccatis nostris satisfactione. Cracou, 1615.
    3 - Richard Mocket (Moquet), Doctrina et Politia Ecclesiae Anglicanae. 1616.
    4 - Zie p. 349 n. 4.
    5 - Het Leidsche Academiegebouw brandde 11 November 1616 grootendeels af.