Non poteras disputationi eligere diem minus mihi commodum. Hodie enim Senatus Civitatis huius super plurimis gravissimisque rebus, quae in Conventu Hollandiae tractandae sunt, deliberabit. Habendus deinde coetus Classicalis. Deinde proficiscendum Hagam quamprimum Legati Dordracensium transierint: quos in dies et horas exspectamus. Nam hic ipse dies auspicando Conventui praestitutus erat. Legatum amitae2 minime tibi invideo. Sed ut agam simpliciter atque aperte, minime simpliciter neque aperte mecum actum arbitror. Tibi ut et hoc quod relictum est et disputatio honosque promotionis3 faustus sit ac salutaris opto. 28 Nov. 1616.
Tuus Frater
H. Grotius.