eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    541

    490. 1616 Dec. 10. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Reverende.

    Legi scriptum Valachricum2, in quo multa deprehendi indicia aut male affecti, aut per incuriam non satis integre iudicantis animi. Ita passim communis Remonstrantium sententia mutile proponitur, potissima argumenta subticentur, quae contra dici possent speciose exornantur. omissis responsionibus; permiscentur deinde huic communi causae privata singulorum dicta factaque, quae me iudice nocere caeteris non debent, neque vero pertinent ad τὸ ϰρινόμενον, an quinque articuli intra Ecclesiam ferri in pastoribus possint. Quanto erat satius exteros ad ipsa Collationis Acta3, et si quid addendum fuit ad Arminii libros remittere, ut ex iis ipsi, citra eorum ministerium, qui se Remonstrantium adversarios aperte vocant, status formaretur controversiae? Rex Britanniae legato Caronio dixit dolere sibi res Ecclesiae apud nos adhuc esse in turbido. Se eo esse animo ut se amplius istis controversiis miscere nolit, sed rem Deo et Ordinibus permittere, cum voto boni successus. Molinaeus in literis4, quas quidam ab eo nuper in praesidium causae suae elicuerunt, non dissimulat maximam harum turbarum causam ab illis esse, qui Deum ad peccata impellere, efficaciter movere, Adamum necessario lapsum et similia docerent. Neque enim mirum putat si talia non concoquantur. Legi et Campanellae somnia5. Gratias pro utroque habeo. Diamantii valetudo sollicitum me habet. Magna est bonorum virorum penuria. Orandus est Deus, ut nobis tam pia ingenia servet, ne Ecclesia praeda sit ferociter imperitorum. Eidem te Vir Clarissime cum uxore et familia unice commendo. Die Saturni qui 10. Dec. l6l6.

    Hagae maneo si quid ad me curatum velis.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 37.
    2 - Zie p. 540 n. 3.
    3 - De Haagsche Conferentie van Maart-Mei 1611. Zie p. 237 n. 3.
    4 - De brief van 1 Juni 1616. Zie Brandt, Historie der Reformatie II p. 522; Rogge, Wtenbogaert II p. 250. Knuttel 2429-2432.
    5 - Franciscus Campanella, Discursus de subiugando Belgio. 1617. Vertaald als: ‘Discours Hoe de Nederlanden onder des Coninghs van Hispaengien ghehoorsaemheyt weder te brenghen zijn’. 1618. (Knuttel 2510).