eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    502. 1617 Jan. 23. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Cras Hagam ad Conventum proficiscor qui intra diem quartum aut quintum solvetur. Utinam tibi die Mercurii aut Iovis aut Veneris ad nos transcurrere illuc liceat, habeo quae expeditius sermone quam literis peragam; simul velim scire quando de Iudaicis quaestionibus responsi aliquid2 debeam exspectare. Caetera in libello nostro3 partim emendata partim aucta sunt, ita ut illud unum restet. Deinde conferenda ἀπόγραϕα et mittenda ad amicos. Rogo ne

    562

    molestum tibi sit, qui tam multa et tam libenter facis mea causa, hoc quoque in negotio me adiutare. Vale Virorum optime et nos ama. 23. Ianuarii 1617.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.
    2 - Van Erpenius; zie p. 547 n. 8.
    3 - De Imperio; zie p. 527 n. 7.