Vir Clarissime atque optime.
De Hillegonsbergensi pastoratu non muto sententiam, et sedulo operam dabo. Cralingensis Ecclesia, quantum videre possum, aut ei, quem commendas, aut Brenio obtinget. Pro Diamantii valetudine2 sollicitus sum. Deus illum servet hisce temporibus apprime necessarium. Mea se valetudo, ut res sunt, habet mediocriter, et sentio ingens Dei beneficium contra mala publica ac privata solito maiorem animi firmitatem. Saepe mihi occino:
τλῆϑι ϕίλη ϰραδίη ϰαὶ ϰύντερος ἄλλο ποτ᾽ ἔτλης.3
Diatribam περὶ τῆς ἀπολυτρώσεως4 quando edi nondum potest, ubi tu eam relegeris ac Corvinus, ad me remitti velim, ut et Bocardo5 fiat legendi copia. Recte iudicas Semipelagiana tractari non posse ἄνευ προλεγομένων de Pelagio et Caelestio. Utinam tibi impositi muneris necessitas aliquid succisivi otii concedat. Dominus Iesus te diu servet incolumem. 5. Februarii 1617.
De Iudaicis si placet Erpennio6 aurem velle; avide enim exspecto, id enim me moratur quominus finem operi7 imponam.
Tuus ἀνυποϰρίτως
H. Grotius.