eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    506. 1617 Maart 25. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Accepi ab Optimi Viri filia, optimi itidem viri2 vidua, coniugis tuae sorore exemplum testamenti, super quo consilium meum exposcitur. Sed quando testamentum id non plene exscriptum est haud satis sum certus coram notario et testibus sit nuncupatum, an sola testantis munitum manu sine alia testium fide. Deinde quid sit quod dubitationem moveat haud satis intelligo. Rogo ut super his rebus certiorem me facias, et quam primum fieri potest huc cum Iunio3 transcurras. Plane enim volo negotium illud confieri antequam redeatur ad Con-

    565

    ventum. Poterit hic audiri etiam profano die. De caeteris nihil addo quo avidior ad colloquium venias. Pridie Paschatis qui mihi natalis XXXV. annum aetatis inchoat; quem mihi patriaeque faustum atque felicem praestet is ipse qui eum diem resurrectione sua consecravit; cuius gratiae te tuosque labores commendo. Rotterodami. 25. Martii 1617.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.
    2 - Isaac Diamantius was 19 Februari te Delft overleden; zie p. 451 n. 8.
    3 - Franciscus Junius, de halfbroeder van Vossius' vrouw en van de weduwe van Diamantius; zie p. 545 n. 9.