eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    508. 1617 Apr. 1. Aan G.J. Vossius1.

    Emendavi iam ac supplevi quae emendanda aut supplenda videbantur in nostra de Imperio circa Sacra commentatione2. Itaque remitto tum id exemplum quod mea manu interpolatum vides, tum duo altera quae ad ipsum sunt conformanda. Velim tamen si fieri potest antequam exscriptoribus tradas ipse librum relegas, et si quid est quod mutandum putes me moneas. Imprimis autem volo te arbitro ea omnia deleri, quae non tam ad rem pertinere quam ad exasperandos animos facere videbuntur; quanquam enim ut eo carerem sollicitus fui, non ignoro tamen quam multa nobis in scribendi calore obrepant. Libros quoque tuos cum gratia remitto, item quos ab aliis utendos sumpsi. Rogo ad suos quisque dominos redeant quorum nomina reperies in scheda quae est in arcula. Scripsi haec paulo postquam a me discesseras. Calendis nimirum Aprilibus 16173.

    Arculam revehat nauta.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.
    2 - Zie no. 496.
    3 - Hand. XXIV, 14.