S.P. Iam semester circiter est, clarissime d. Groti, quod Origines nostras Francicas ad te transmiserim2. Interea temporis, etiamsi nihil de te nec etiam quid tui de illis nostris laboribus iudicii esset acceperim, tamen ecce denuo venio et Chorographicarum Disceptationum partem alteram3 ad te et in tuam, ut videbis, tutelam defero, multiplicibus scilicet occupationibus tuis priorem
568
moram aut, si qua est, culpam attribuens. Accipies ergo hoc quidquid est laeta fronte et nos etiam hic tui sive assensus sive dissensus vel potius censurae participem reddas. Nam utrumvis fiat, gratissimum accidet, nec ista magis laetabor, quam triumphaturus sum illo. Vale, raptim Hardervici, XXV Martii stylo veteri CIƆIƆCXVII.T. Iohannes Isacius Pontanus.