eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    511. 1617 Mei 30. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Condixeramus nuper inter nos diem crastinum, qui est Mercurii, ut hic alter alterum videremus. Nunc veritus ne, quia Civitatum legati ad Conventum tardius coëunt, me quoque hinc abesse arbitrareris, monendum te censui hic me esse et quidem crastinum diem habiturum satis vacuum; quare si ullo modo res tuae id ferunt velim adsis quam potes maturrime. Vale amicorum optime. 30. Maii. 1617.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 41.