571
Mi frater.
Binis iam literis tuis responsum debeo, quae me tui causa affecerunt varie: nam et cum tertiana capitis et studiorum hoste te conflictari doleo, et rursum gaudeo imminui morbum, quem non fore diuturnum natura ipsius persuadet; cui accedit causa, aeris mutatio. Facile autem est coelo Gallico adsuescere. Literas quibus me de Federum quaestionibus consulueras ad manus non habeo. Caeterum si quid interrogaveris satis memini promptum est respondere: impossibilium nullam esse obligationem, ideoque eum qui bello domestico gravi et iuxta vires suas attinetur ad praestanda auxilia ex federe conveniri non posse. Est enim hoc quasi moraliter ἀδύνατον. Sed hoc eo trahi non debet ut excusetur aut qui facile duplices copias possit sustentare, aut qui ut socium fraudet auxilio, bello se sua sponte involverit. Inter plures socios laborantes is ordo procul dubio observandus est, ut si omnes non possint, is adiuvetur quicum antiquissimum est fedus. Posterior enim promissio per priorem restringitur quatenus simul nequeunt consistere, per regulam: quod nemo plus iuris in alterum transferre potuit quam tum cum transferret habuit. Eorum autem qui, ne pactis stent, criminantur eorum impletionem sibi noxae fore calliditas mihi non probatur. Nam si id datur effugium quae erit firmitas federum? Itaque hoc perfidiae velamentum magis videtur quam iusta et aequa interpretatio. Psalmus XV Divinam Gratiam ei pollicetur, qui quae iuravit utcunque sibi nocitura sint servat. Neque tamen nego sicut privata pacta tacite hanc secum exceptionem ferunt ne ea serventur cum certo vitae exitio, ita publicis pactis id inesse ne quem obstringant ad ea quae non dubie interitum reipublicae sint allatura: id enim dictat ἐπιείϰεια. Sed id proferre longius ad minora minusque certa pericula fidem dissuentium est. Exemplis haec possem firmare si libri essent ad manum. Gallico sermoni moneo quantum potes operam des; eam enim ob causam unice isthuc missus es. Caeteroqui iter et impendia perierint. Hottomannum salutes rogo et si potes prorogationem temporis aliquam mihi exores ad usum chartarum2 quae nunc cum primis publica negotia tractanti esse utiles possunt. Sin aliter ipsi placet sum bonae fidei. Vale mi frater et quidem quam suavissime. XX. Iunii CIƆIƆCXVII. Hagae.
Tuus H. Grotius.
Adres: E. zeer geleerde voorsyenige Mr. Willem de Groot doctor in de Rechten wonende by den heer Ambassadeur van Langeracq tot Paris3.