Dexter minus, Vir Amplissime, nobis fuit Mercurius viarum index. Ego hac via, tu alia ad nos invicem, eodem prorsus momento tetendimus: tu ad aedes meas, ego ad diversorium tuum, ambo frustra accessimus. Imposuit mihi, quod primo adventu hospita tua putaret non discessurum te intra horam. Cui confisus, dum me intra semihoram rursus ad te recipio, frustrato eventu, Amplitudinis tuae conventu colloquioque spoliatus sum. Succensui scaevo casui. Iamdudum enim animus mihi tui conveniendi colloquiique tecum commutandi avet, cuius commoda occasio hucusque mihi invito non contigit. Quam voluissem audire ex te aliquid bonae spei de finiendis tristibus hisce et indignis Hollandiae nostrae Ecclesiarumque dissidiis! Quam sani aliquid fidique consilii eo serviens!
573
Adferat sapientissimus atque Opt. Max. Deus auxiliares manus! adferant patriae Patres, adferant gregis Christi Pastores! prout utrisque haec cura, suo cuique modo, est imposita; et ratio eius adhibitae a Deo postulanda. Colloca et tu, Vir Amplissime, huc opulentum tuum talentum. Oremus omnes et meditemur illud Petri, in hac Hollandiae nostrae tempestate: Κύριε σῶσον ἡμᾶς ἀπολλύμεϑα2. Unum aut alterum puto adhuc consilium reliquum, quo res propemodum deplorata possit restitui. Sed non audiendum solum, aut cognoscendum, sed serio adhibendum est. De quo optarem paulo tecum conferre prolixius et familiarius. Ac si scirem, quando te Rotterodami possem reperire, non facerem, quin hac de causa ad te properarem. Si etiam eius aliquid forte Amplitudo tua habet, quod mecum communicare voluit, aut etiamnum volet, quam libentissime fieri id vellem. Statui quidem hac aestate Hagam semel adhuc excurrere, sed nescio id integrum quando fiet. Tum non committam, quin, Deo dante, te compellem et videam. Vale vir Amplissime, Deoque commendatissimus vive. Dordr. CIƆIƆCXVII. IV. Iul.